38.
1 fecit
et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium
in altitudine
2 cuius cornua de angulis procedebant operuitque
illud aeneis lamminis
3 et in usus eius paravit ex aere vasa diversa
lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula
4 craticulamque eius in modum retis
fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam
5 fusis quattuor anulis per totidem
retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum
6 quos et ipsos fecit de lignis
setthim et operuit lamminis aeneis
7 induxitque in circulos qui in
altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex
tabulis et intus vacuum
8 fecit et labrum aeneum cum base sua
de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi
9 et atrium in cuius australi plaga erant tentoria
de bysso retorta cubitorum centum
10 columnae aeneae viginti cum basibus suis capita
columnarum et tota operis celatura argentea
11 aeque ad septentrionalis plagam tentoria
columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli
erant
12 in ea vero plaga quae occidentem respicit
fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et
capita columnarum celata argentea
13 porro contra orientem quinquaginta cubitorum
paravit tentoria
14 e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum
basibus suis unum tenebat latus
15 et in parte altera quia utraque introitum
tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et
bases totidem
16 cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat
17 bases columnarum fuere aeneae capita autem earum
cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento
18 et in introitu eius opere plumario fecit
tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti
cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam
cuncta atrii habebant tentoria
19 columnae autem ingressus fuere quattuor cum
basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae
20 paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum
fecit aeneos
21 haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae
numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar
filii Aaron sacerdotis
22 quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda
Domino per Mosen iubente conpleverat
23 iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de
tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque
plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso
24 omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii
et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum
triginta siclorum ad mensuram sanctuarii
25 oblatum est autem ab his qui transierant
ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis
quinquaginta armatorum
26 fuerunt praeterea centum talenta argenti
e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet
27 centum bases factae sunt de talentis
centum singulis talentis per bases singulas supputatis
28 de mille autem septingentis et
septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento
29 aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia
et quadringenti supra sicli
30 ex quibus fusae sunt bases in introitu
tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad
usum eius pertinent
31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu
eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum
|