3.
1 quod si hostia pacificorum fuerit eius
oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret
coram Domino
2 ponetque manum super caput victimae suae
quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes
sanguinem per circuitum altaris
3 et offerent de hostia pacificorum in
oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus
est
4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia et
reticulum iecoris cum renunculis
5 adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis
igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino
6 si vero de ovibus fuerit eius oblatio et
pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt
7 si agnum obtulerit coram Domino
8 ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur
in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per
altaris circuitum
9 et offerent de pacificorum hostia sacrificium
Domino adipem et caudam totam
10 cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem
atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia
reticulumque iecoris cum renunculis
11 et adolebit ea sacerdos super altare in
pabulum ignis et oblationis Domini
12 si capra fuerit eius oblatio et obtulerit
eam Domino
13 ponet manum suam super caput eius
immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron
sanguinem eius per altaris circuitum
14 tollentque ex ea in pastum ignis dominici
adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia
15 duos renunculos cum reticulo qui est
super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis
16 adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam
ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit
17 iure perpetuo in generationibus et cunctis
habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis
|