7.
1 haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta
sanctorum est
2 idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et
victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris
3 offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia
4 duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est
reticulumque iecoris cum renunculis
5 et adolebit ea sacerdos super altare incensum est
Domini pro delicto
6 omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto
vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est
7 sicut pro peccato offertur hostia ita et pro
delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit
pertinebit
8 sacerdos qui offert holocausti victimam habebit
pellem eius
9 et omne sacrificium similae quod coquitur in
clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit
sacerdotis a quo offertur
10 sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis
filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur
11 haec est lex hostiae pacificorum quae offertur
Domino
12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent
panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque
similam et collyridas olei admixtione conspersas
13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum
quae immolatur pro pacificis
14 ex quibus unus pro primitiis offeretur
Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem
15 cuius carnes eadem comedentur die nec
remanebit ex eis quicquam usque mane
16 si voto vel sponte quisquam obtulerit
hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci
licitum est
17 quicquid autem tertius invenerit dies
ignis absumet
18 si quis de carnibus victimae pacificorum
die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius
quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit
19 caro quae aliquid tetigerit inmundum non
comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea
20 anima polluta quae ederit de carnibus
hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis
21 et quae tetigerit inmunditiam hominis vel
iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi
carnibus interibit de populis suis
22 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
23 loquere filiis Israhel adipem bovis et
ovis et caprae non comedetis
24 adipem cadaveris morticini et eius
animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios
25 si quis adipem qui offerri debet in
incensum Domini comederit peribit de populo suo
26 sanguinem quoque omnis animalis non
sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus
27 omnis anima quae ederit sanguinem peribit
de populis suis
28 locutus est Dominus ad Mosen dicens
29 loquere filiis Israhel qui offert
victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius
30 tenebit manibus adipem hostiae et
pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti
31 qui adolebit adipem super altare
pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius
32 armus quoque dexter de pacificorum
hostiis cedet in primitias sacerdotis
33 qui obtulerit sanguinem et adipem
filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua
34 pectusculum enim elationis et armum
separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron
sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel
35 haec est unctio Aaron et filiorum eius in
caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur
36 et quae praecepit dari eis Dominus a
filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis
37 ista est lex holocausti et sacrificii pro
peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis
38 quas constituit Dominus Mosi in monte
Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in
deserto Sinai
|