8.
1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum
et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis
3 et congregabis omnem coetum ad
ostium tabernaculi
4 fecit Moses ut Dominus imperarat
congregataque omni turba ante fores
5 ait iste est sermo quem iussit
Dominus fieri
6 statimque obtulit Aaron et filios eius
cumque lavisset eos
7 vestivit pontificem subucula linea
accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit
8 quod adstringens cingulo aptavit
rationali in quo erat doctrina et veritas
9 cidarim quoque texit caput et super eam
contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut
praeceperat ei Dominus
10 tulit et unctionis oleum quo levit
tabernaculum cum omni supellectili sua
11 cumque sanctificans aspersisset altare
septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua
sanctificavit oleo
12 quod fundens super caput Aaron unxit eum
et consecravit
13 filios quoque eius oblatos vestivit
tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus
14 obtulit et vitulum pro peccato cumque
super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas
15 immolavit eum hauriens sanguinem et
tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato
fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius
16 adipem autem qui erat super vitalia et
reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare
17 vitulum cum pelle carnibus et fimo
cremans extra castra sicut praeceperat Dominus
18 obtulit et arietem in holocaustum super
cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas
19 immolavit eum et fudit sanguinem eius per
altaris circuitum
20 ipsumque arietem in frusta concidens
caput eius et artus et adipem adolevit igni
21 lotis prius intestinis et pedibus
totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum
suavissimi odoris Domino sicut praeceperat ei
22 obtulit et arietem secundum in
consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii eius
manus suas
23 quem cum immolasset Moses sumens de
sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius
dextrae similiter et pedis
24 obtulit et filios Aaron cumque de
sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et
pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum
25 adipem vero et caudam omnemque
pinguedinem quae operit intestina reticulumque iecoris et duos renes cum
adipibus suis et armo dextro separavit
26 tollens autem de canistro azymorum quod
erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo
laganumque posuit super adipes et armum dextrum
27 tradens simul omnia Aaron et filiis eius
qui postquam levaverunt ea coram Domino
28 rursum suscepta de manibus eorum adolevit
super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem
suavitatis sacrificii Domini
29 tulit et pectusculum elevans illud coram
Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus
30 adsumensque unguentum et sanguinem qui
erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius
ac vestes eorum
31 cumque sanctificasset eos in vestitu suo
praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas
panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit
mihi dicens Aaron et filii eius comedent eos
32 quicquid autem reliquum fuerit de carne
et panibus ignis absumet
33 de ostio quoque tabernaculi non exibitis
septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae
septem enim diebus finitur consecratio
34 sicut et inpraesentiarum factum est ut
ritus sacrificii conpleretur
35 die ac nocte manebitis in tabernaculo
observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est
36 feceruntque Aaron et filii eius cuncta
quae locutus est Dominus per manum Mosi
|