11.
1 locutus
est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
2 dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere
debetis de cunctis animantibus terrae
3 omne quod habet divisam ungulam et ruminat in
pecoribus comedetis
4 quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed
non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda
reputabitis
5 chyrogryllius qui ruminat ungulamque non
dividit inmundus est
6 lepus quoque nam et ipse ruminat sed
ungulam non dividit
7 et sus qui cum ungulam dividat non ruminat
8 horum carnibus non vescemini nec cadavera
contingetis quia inmunda sunt vobis
9 haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum
est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et
stagnis comedetis
10 quicquid autem pinnulas et squamas non habet
eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis
11 et execrandum erit carnes eorum non
comedetis et morticina vitabitis
12 cuncta quae non habent pinnulas et
squamas in aquis polluta erunt
13 haec sunt quae de avibus comedere non
debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum
14 milvum ac vulturem iuxta genus suum
15 et omne corvini generis in similitudinem suam
16 strutionem et noctuam et larum et
accipitrem iuxta genus suum
17 bubonem et mergulum et ibin
18 cycnum et onocrotalum et porphirionem
19 erodionem et charadrion iuxta genus suum
opupam quoque et vespertilionem
20 omne de volucribus quod graditur super
quattuor pedes abominabile erit vobis
21 quicquid autem ambulat quidem super
quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram
22 comedere debetis ut est brucus in genere
suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum
23 quicquid autem ex volucribus quattuor
tantum habet pedes execrabile erit vobis
24 et quicumque morticina eorum tetigerit
polluetur et erit inmundus usque ad vesperum
25 et si necesse fuerit ut portet quippiam
horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum
26 omne animal quod habet quidem ungulam sed
non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud
contaminabitur
27 quod ambulat super manus ex cunctis
animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina
eorum polluetur usque ad vesperum
28 et qui portaverit huiuscemodi cadavera
lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec
inmunda sunt vobis
29 hoc quoque inter polluta reputabitur de
his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus
suum
30 migale et cameleon et stelio ac lacerta
et talpa
31 omnia haec inmunda sunt qui tetigerit
morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum
32 et super quod ceciderit quicquam de
morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et
cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad
vesperum et sic postea mundabuntur
33 vas autem fictile in quo horum quicquam
intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est
34 omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit
super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase
inmundum erit
35 et quicquid de morticinis istiusmodi
ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et
inmundi erunt
36 fontes vero et cisternae et omnis aquarum
congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur
37 si ceciderint super sementem non polluent
eam
38 sin autem quispiam aqua sementem
perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur
39 si mortuum fuerit animal quod licet vobis
comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum
40 et qui comederit ex eo quippiam sive
portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum
41 omne quod reptat super terram abominabile
erit nec adsumetur in cibum
42 quicquid super pectus quadrupes graditur
et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile
est
43 nolite contaminare animas vestras nec tangatis
quicquam eorum ne inmundi sitis
44 ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote
quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod
movetur super terram
45 ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut
essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum
46 ista est lex animantium et volucrum et
omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra
47 ut differentias noveritis mundi et
inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis
|