12.
1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere filiis Israhel et dices ad eos
mulier si suscepto semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus iuxta
dies separationis menstruae
3 et die octavo circumcidetur infantulus
4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit
in sanguine purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur
sanctuarium donec impleantur dies purificationis eius
5 sin autem feminam pepererit inmunda erit
duabus ebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus
manebit in sanguine purificationis suae
6 cumque expleti fuerint dies
purificationis eius pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in
holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi
testimonii et tradet sacerdoti
7 qui offeret illa coram Domino et rogabit
pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis
masculum ac feminam
8 quod si non invenerit manus eius nec
potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in
holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur
|