13.
1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
2 homo in cuius carne et cute ortus fuerit
diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae
adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius
3 qui cum viderit lepram in cute et pilos
in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne
reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur
4 sin autem lucens candor fuerit in cute
nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos
septem diebus
5 et considerabit die septimo et siquidem
lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum
includet eum septem diebus aliis
6 et die septimo contemplabitur si obscurior
fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque
homo vestimenta sua et mundus erit
7 quod si postquam a sacerdote visus est et
redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum
8 et inmunditiae condemnabitur
9 plaga leprae si fuerit in homine
adducetur ad sacerdotem
10 et videbit eum cumque color albus in cute
fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit
11 lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti
contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est
12 sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et
operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum
cadit
13 considerabit eum sacerdos et teneri lepra
mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus
erit
14 quando vero caro vivens in eo apparuerit
15 tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter
inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est
16 quod si rursum versa fuerit in alborem et totum
hominem operuerit
17 considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet
18 caro et cutis in qua ulcus natum est et
sanatum
19 et in loco ulceris cicatrix apparuerit
alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem
20 qui cum viderit locum leprae humiliorem
carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae
orta est in ulcere
21 quod si pilus coloris est pristini et
cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus
22 et siquidem creverit adiudicabit eum
leprae
23 sin autem steterit in loco suo ulceris
est cicatrix et homo mundus erit
24 caro et cutis quam ignis exuserit et
sanata albam sive rufam habuerit cicatricem
25 considerabit eam sacerdos et ecce versa
est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga
leprae in cicatrice orta est
26 quod si pilorum color non fuerit
inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit
subobscura recludet eum septem diebus
27 et die septimo contemplabitur si creverit
in cute lepra contaminabit eum
28 sin autem in loco suo candor steterit non
satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est
conbusturae
29 vir sive mulier in cuius capite vel barba
germinarit lepra videbit eos sacerdos
30 et siquidem humilior fuerit locus carne
reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra
capitis ac barbae est
31 sin autem viderit et locum maculae
aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus
32 et die septimo intuebitur si non creverit
macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis
33 radetur homo absque loco maculae et
includetur septem diebus aliis
34 si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco
suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit
35 sin autem post emundationem rursus
creverit macula in cute
36 non quaeret amplius utrum capillus in
flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est
37 porro si steterit macula et capilli nigri
fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum
38 vir et mulier in cuius cute candor
apparuerit
39 intuebitur eos sacerdos si deprehenderit
subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris
candidi et hominem mundum
40 vir de cuius capite capilli fluunt calvus
ac mundus est
41 et si a fronte ceciderint pili recalvaster
et mundus est
42 sin autem in calvitio sive in
recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus
43 et hoc sacerdos viderit condemnabit eum
haut dubiae leprae quae orta est in calvitio
44 quicumque ergo maculatus fuerit lepra et
separatus ad arbitrium sacerdotis
45 habebit vestimenta dissuta caput nudum os
veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit
46 omni tempore quo leprosus est et inmundus
solus habitabit extra castra
47 vestis lanea sive linea quae lepram habuerit
48 in stamine atque subtemine aut certe pellis vel
quicquid ex pelle confectum est
49 si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra
reputabitur ostendeturque sacerdoti
50 qui consideratam recludet septem diebus
51 et die septimo rursus aspiciens si
crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et
omne in quo fuerit inventa
52 et idcirco conburetur flammis
53 quod si eam viderit non crevisse
54 praecipiet et lavabunt id in quo lepra est
recludetque illud septem diebus aliis
55 et cum viderit faciem quidem pristinam non
reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod
infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra
56 sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam
vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet
57 quod si ultra apparuerit in his locis quae prius
inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi
58 si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo
et munda erunt
59 ista est lex leprae vestimenti lanei et linei
staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari
debeat vel contaminari
|