14.
1 locutusque
est Dominus ad Mosen dicens
2 hic est ritus leprosi quando mundandus est
adducetur ad sacerdotem
3 qui egressus e castris cum invenerit lepram esse
mundatam
4 praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se
duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et
hysopum
5 et unum e passeribus immolari iubebit in vase
fictili super aquas viventes
6 alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et
hysopo tinguet in sanguine passeris immolati
7 quo asperget illum qui mundandus est septies ut
iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet
8 cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes
pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat
ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus
9 et die septimo radat capillos capitis
barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et
corpore
10 die octavo adsumet duos agnos inmaculatos
et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae
conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium
11 cumque sacerdos purificans hominem
statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii
12 tollet agnum et offeret eum pro delicto
oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus
13 immolabit agnum ubi immolari solet hostia
pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et
pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est
14 adsumensque sacerdos de sanguine hostiae
quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui
mundatur et super pollices manus dextrae et pedis
15 et de olei sextario mittet in manum suam
sinistram
16 tinguetque digitum dextrum in eo et asperget
septies contra Dominum
17 quod autem reliquum est olei in leva manu
fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices
manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto
18 et super caput eius
19 rogabitque pro eo coram Domino et faciet
sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum
20 et ponet illud in altari cum libamentis
suis et homo rite mundabitur
21 quod si pauper est et non potest manus
eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget
pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et
olei sextarium
22 duosque turtures sive duos pullos columbae
quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum
23 offeretque ea die octavo purificationis
suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino
24 qui suscipiens agnum pro delicto et
sextarium olei levabit simul
25 immolatoque agno de sanguine eius ponet
super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus
eius ac pedis dextri
26 olei vero partem mittet in manum suam
sinistram
27 in quo tinguens digitum dextrae manus
asperget septies contra Dominum
28 tangetque extremum dextrae auriculae
illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui
effusus est pro delicto
29 reliquam autem partem olei quae est in
sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum
30 et turturem sive pullum columbae
offeret
31 unum pro delicto et alterum in
holocaustum cum libamentis suis
32 hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest
omnia in emundationem sui
33 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron
dicens
34 cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego
dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus
35 ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet
quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea
36 at ille praecipiet ut efferant universa de domo
priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae
in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram
37 et cum viderit in parietibus illius quasi
valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua
38 egredietur ostium domus et statim claudet eam
septem diebus
39 reversusque die septimo considerabit eam si
invenerit crevisse lepram
40 iubebit erui lapides in quibus lepra est et
proici eos extra civitatem in loco inmundo
41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum
et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo
42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati
fuerint et luto alio liniri domum
43 sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis
elatus et alia terra lita
44 ingressus sacerdos viderit reversam
lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus
45 quam statim destruent et lapides eius ac
ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo
46 qui intraverit domum quando clausa est inmundus
erit usque ad vesperum
47 et qui dormierit in ea et comederit quippiam
lavabit vestimenta sua
48 quod si introiens sacerdos viderit lepram non
crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate
49 et in purificationem eius sumet duos passeres
lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum
50 et immolato uno passere in vase fictili super
aquas vivas
51 tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et
passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis
viventibus et asperget domum septies
52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam
in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque
vermiculo
53 cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere
orabit pro domo et iure mundabitur
54 ista est lex omnis leprae et percussurae
55 leprae vestium et domorum
56 cicatricis et erumpentium papularum lucentis
maculae et in varias species coloribus inmutatis
57 ut possit sciri quo tempore mundum quid vel
inmundum sit
|