23.
1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt
feriae Domini quas vocabitis sanctas
3 sex diebus facietis opus dies septimus quia
sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum
Domini est in cunctis habitationibus vestris
4 hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare
debetis temporibus suis
5 mense primo quartadecima die mensis ad vesperum
phase Domini est
6 et quintadecima die mensis huius sollemnitas
azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis
7 dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque
omne opus servile non facietis in eo
8 sed offeretis sacrificium in igne
Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque
servile opus fiet in eo
9 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
10 loquere filiis Israhel et dices ad eos
cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis
manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem
11 qui elevabit fasciculum coram Domino ut
acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum
12 atque in eodem die quo manipulus consecratur
caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini
13 et libamenta offerentur cum eo duae decimae
similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque
vini quarta pars hin
14 panem et pulentam et pultes non comedetis ex
segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum
in generationibus cunctisque habitaculis vestris
15 numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo
obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas
16 usque ad alteram diem expletionis ebdomadae
septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino
17 ex omnibus habitaculis vestris panes
primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in
primitias Domini
18 offeretisque cum panibus septem agnos
inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in
holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino
19 facietis et hircum pro peccato duosque
agnos anniculos hostias pacificorum
20 cumque elevaverit eos sacerdos cum
panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius
21 et vocabitis hunc diem celeberrimum atque
sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in
cunctis habitaculis et generationibus vestris
22 postquam autem messueritis segetem terrae
vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed
pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester
23 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
24 loquere filiis Israhel mense septimo
prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur
sanctum
25 omne opus servile non facietis in eo et
offeretis holocaustum Domino
26 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
27 decimo die mensis huius septimi dies
expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras
in eo et offeretis holocaustum Domino
28 omne opus non facietis in tempore diei
huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester
29 omnis anima quae adflicta non fuerit die
hoc peribit de populis suis
30 et quae operis quippiam fecerit delebo
eam de populo suo
31 nihil ergo operis facietis in eo legitimum
sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris
32 sabbatum requietionis est adfligetis animas
vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra
33 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
34 loquere filiis Israhel a quintodecimo die
mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino
35 dies primus vocabitur celeberrimus atque
sanctissimus omne opus servile non facietis
36 et septem diebus offeretis holocausta
Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis
holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non
facietis in eo
37 hae sunt feriae Domini quas vocabitis
celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta
et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei
38 exceptis sabbatis Domini donisque vestris
et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino
39 a quintodecimo ergo die mensis septimi
quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini
septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies
40 sumetisque vobis die primo fructus
arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et
salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro
41 celebrabitisque sollemnitatem eius septem
diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense
septimo festa celebrabitis
42 et habitabitis in umbraculis septem
diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis
43 ut discant posteri vestri quod in
tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti
ego Dominus Deus vester
44 locutusque est Moses super
sollemnitatibus Domini ad filios Israhel
|