2.
1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron
dicens
2 singuli per turmas signa atque vexilla et
domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum
tabernaculi foederis
3 ad orientem Iudas figet tentoria per
turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab
4 et omnis de stirpe eius summa pugnantium
septuaginta quattuor milia sescentorum
5 iuxta eum castrametati sunt de tribu
Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar
6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta
quattuor milia quadringenti
7 in tribu Zabulon princeps fuit
Heliab filius Helon
8 omnis de stirpe eius exercitus
pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti
9 universi qui in castris Iudae
adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas
suas primi egredientur
10 in castris filiorum Ruben ad
meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur
11 et cunctus exercitus pugnatorum
eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti
12 iuxta eum castrametati sunt de
tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
13 et cunctus exercitus pugnatorum
eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti
14 in tribu Gad princeps fuit
Heliasaph filius Duhel
15 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati
sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
16 omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum
quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in
secundo loco proficiscentur
17 levabitur autem tabernaculum testimonii per
officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per
loca et ordines suos proficiscentur
18 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum
Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud
19 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati
sunt quadraginta milia quingenti
20 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum
princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
21 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati
sunt triginta duo milia ducenti
22 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan
filius Gedeonis
23 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui
recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti
24 omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum
octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur
25 ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan
quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
26 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati
sunt sexaginta duo milia septingenti
27 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum
princeps fuit Phegihel filius Ochran
28 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati
sunt quadraginta milia et mille quingenti
29 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira
filius Henan
30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta
tria milia quadringenti
31 omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum
quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur
32 hic numerus filiorum Israhel per domos
cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti
quinquaginta
33 Levitae autem non sunt numerati inter filios
Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi
34 feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae
mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias
ac domos patrum suorum
|