3.
1 haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua
locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai
2 et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius
Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar
3 haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti
sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur
4 mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum
in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio
Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo
5 locutus est Dominus ad Mosen dicens
6 adplica tribum Levi et fac stare in conspectu
Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent
7 et observent quicquid ad cultum pertinet
multitudinis coram tabernaculo testimonii
8 et custodiant vasa tabernaculi servientes in
ministerio eius
9 dabisque dono Levitas
10 Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis
Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus
qui ad ministrandum accesserit morietur
11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
12 ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni
primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei
13 meum est enim omne primogenitum ex quo percussi
primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in
Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus
14 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai
dicens
15 numera filios Levi per domos patrum suorum et
familias omnem masculum ab uno mense et supra
16 numeravit Moses ut praeceperat Dominus
17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson
et Caath et Merari
18 filii Gerson Lebni et Semei
19 filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel
20 filii Merari Mooli et Musi
21 de Gerson fuere familiae duae lebnitica et
semeitica
22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab
uno mense et supra septem milia quingentorum
23 hii post tabernaculum metabuntur ad
occidentem
24 sub principe Eliasaph filio Lahel
25 et habebunt excubias in tabernaculo
foederis
26 ipsum tabernaculum et operimentum
eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii
tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad
ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius
27 cognatio Caath habebit populos Amramitas
et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum
recensitae per nomina sua
28 omnes generis masculini ab uno
mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii
29 et castrametabuntur ad meridianam
plagam
30 princepsque eorum erit Elisaphan
filius Ozihel
31 et custodient arcam mensamque et
candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum
cunctamque huiuscemodi supellectilem
32 princeps autem principum Levitarum
Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii
33 at vero de Merari erunt populi Moolitae et
Musitae recensiti per nomina sua
34 omnes generis masculini ab uno
mense et supra sex milia ducenti
35 princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga
septentrionali castrametabuntur
36 erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et
vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent
17 columnaeque atrii per circuitum cum
basibus suis et paxilli cum funibus
18 castrametabuntur ante tabernaculum
foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes
custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit
morietur
19 omnes Levitae quos numeraverunt
Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense
uno et supra fuerunt viginti duo milia
40 et ait Dominus ad Mosen numera
primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis
summam eorum
41 tollesque Levitas mihi pro omni
primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis
primogenitis pecoris filiorum Israhel
42 recensuit Moses sicut praeceperat Dominus
primogenitos filiorum Israhel
43 et fuerunt masculi per nomina sua a mense
uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres
44 locutusque est Dominus ad Mosen
45 tolle Levitas pro primogenitis filiorum
Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum
Dominus
46 in pretio autem ducentorum septuaginta
trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel
47 accipies quinque siclos per singula capita ad
mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti
48 dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium
eorum qui supra sunt
49 tulit igitur Moses pecuniam eorum qui
fuerant amplius et quos redemerant a Levitis
50 pro primogenitis filiorum Israhel mille
trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii
51 et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum
quod praeceperat sibi Dominus
|