6.
1 locutus
est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere ad filios Israhel et dices ad eos
vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino
consecrare
3 vino et omni quod inebriare potest
abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva
exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent
4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur
quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent
5 omni tempore separationis suae novacula non
transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur
sanctus erit crescente caesarie capitis eius
6 omni tempore consecrationis suae super mortuum non
ingredietur
7 nec super patris quidem et matris et
fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput
eius est
8 omnes dies separationis suae sanctus erit
Domino
9 sin autem mortuus fuerit subito quispiam
coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die
purgationis suae et rursum septima
10 in octavo autem die offeret duos turtures
vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii
11 facietque sacerdos unum pro peccato et
alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo
sanctificabitque caput eius in die illo
12 et consecrabit Domino dies separationis
illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti
fiant quoniam polluta est sanctificatio eius
13 ista est lex consecrationis cum dies quos
ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederis
14 et offeret oblationem eius Domino
agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro
peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam
15 canistrum quoque panum azymorum qui
conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum
16 quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam
pro peccato quam in holocaustum
17 arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino
offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur
18 tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi
foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super
ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum
19 et armum coctum arietis tortamque absque fermento
unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam
rasum fuerit caput eius
20 susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu
Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum
est et femur post haec potest bibere nazareus vinum
21 ista est lex nazarei cum voverit
oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit
manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem
sanctificationis suae
22 locutus est Dominus ad Mosen dicens
23 loquere Aaron et filiis eius sic
benedicetis filiis Israhel et dicetis eis
24 benedicat tibi Dominus et custodiat
te
25 ostendat Dominus faciem suam tibi
et misereatur tui
26 convertat Dominus vultum suum ad te
et det tibi pacem
27 invocabunt nomen meum super filios
Israhel et ego benedicam eis
|