9.
1 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno
secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens
2 faciant filii Israhel phase in tempore suo
3 quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta
omnes caerimonias et iustificationes eius
4 praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent
phase
5 qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis
ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt
filii Israhel
6 ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui
non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron
7 dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis
quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter
filios Israhel
8 quibus respondit Moses state ut consulam
quid praecipiat Dominus de vobis
9 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
10 loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus
super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino
11 mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam
cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud
12 non relinquent ex eo quippiam usque mane et os
eius non confringent omnem ritum phase observabunt
13 si quis autem et mundus est et in itinere non
fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia
sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit
14 peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos
faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem
erit apud vos tam advenae quam indigenae
15 igitur die qua erectum est tabernaculum operuit
illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane
16 sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes
et per noctem quasi species ignis
17 cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum
protegebat tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes
ibi castrametabantur
18 ad imperium Domini proficiscebantur
et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes
super tabernaculum manebant in eodem loco
19 et si evenisset ut multo tempore
maneret super illud erant filii Israhel in excubiis Domini et non
proficiscebantur
20 quotquot diebus fuisset nubes super
tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius
deponebant
21 si fuisset nubes a vespere usque mane et statim
diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem
recessisset dissipabant tentoria
22 si biduo aut uno mense vel longiori
tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non
proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra
23 per verbum Domini figebant tentoria et
per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium
eius per manum Mosi
|