12.
1 locutaque est Maria et Aaron contra Mosen
propter uxorem eius aethiopissam
2 et dixerunt num per solum Mosen locutus
est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus
3 erat enim Moses vir mitissimus super
omnes homines qui morabantur in terra
4 statim locutus est ad eum et ad Aaron et
Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent
egressi
5 descendit Dominus in columna nubis et
stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent
6 dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit
inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad
illum
7 at non talis servus meus Moses qui in
omni domo mea fidelissimus est
8 ore enim ad os loquor ei et palam non per
enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo
meo Mosi
9 iratusque contra eos abiit
10 nubes quoque recessit quae erat super
tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset
eam Aaron et vidisset perfusam lepra
11 ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas
nobis hoc peccatum quod stulte commisimus
12 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum
quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est
lepra
13 clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus
obsecro sana eam
14 cui respondit Dominus si pater eius
spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi
separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur
15 exclusa est itaque Maria extra castra
septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria
|