17.
1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere ad filios Israhel et accipe ab
eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas
duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae
3 nomen autem Aaron erit in tribu Levi et
una virga cunctas eorum familias continebit
4 ponesque eas in tabernaculo foederis
coram testimonio ubi loquar ad te
5 quem ex his elegero germinabit virga eius
et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant
6 locutusque est Moses ad filios Israhel et
dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae
duodecim absque virga Aaron
7 quas cum posuisset Moses coram Domino in
tabernaculo testimonii
8 sequenti die regressus invenit germinasse
virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis
dilatatis in amigdalas deformati sunt
9 protulit ergo Moses omnes virgas de
conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli
virgas suas
10 dixitque Dominus ad Mosen refer virgam
Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum
et quiescant querellae eorum a me ne moriantur
11 fecitque Moses sicut praeceperat
Dominus
12 dixerunt autem filii Israhel ad
Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus
13 quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur
num usque ad internicionem cuncti delendi sumus
|