6.
1 haec
sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester
ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam
2 ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia
mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis
diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui
3 audi Israhel et observa ut facias et bene
sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum
tuorum tibi terram lacte et melle manantem
4 audi Israhel Dominus Deus noster Dominus
unus est
5 diliges Dominum Deum tuum ex toto corde
tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua
6 eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie
in corde tuo
7 et narrabis ea filiis tuis et meditaberis
sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens
8 et ligabis ea quasi signum in manu tua
eruntque et movebuntur inter oculos tuos
9 scribesque ea in limine et ostiis domus
tuae
10 cumque introduxerit te Dominus Deus tuus
in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi
civitates magnas et optimas quas non aedificasti
11 domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti
cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti
12 et comederis et saturatus fueris
13 cave diligenter ne obliviscaris Domini qui
eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi
servies ac per nomen illius iurabis
14 non ibitis post deos alienos cunctarum
gentium quae in circuitu vestro sunt
15 quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus
in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de
superficie terrae
16 non temptabis Dominum Deum tuum sicut
temptasti in loco temptationis
17 custodi praecepta Domini Dei tui ac
testimonia et caerimonias quas praecepit tibi
18 et fac quod placitum est et bonum in
conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua
iuravit Dominus patribus tuis
19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut
locutus est
20 cum interrogaverit te filius tuus cras
dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae
praecepit Dominus Deus noster nobis
21 dices ei servi eramus Pharaonis in
Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti
22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in
Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro
23 et eduxit nos inde ut introductis daret
terram super qua iuravit patribus nostris
24 praecepitque nobis Dominus ut faciamus
omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis
diebus vitae nostrae sicut est hodie
25 eritque nostri misericors si custodierimus et
fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis
|