7.
1 cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram
quam possessurus ingredieris et deleverit gentes multas coram te Hettheum et
Gergeseum et Amorreum Chananeum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum septem gentes
multo maioris numeri quam tu es et robustiores te
2 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties
eas usque ad internicionem non inibis cum eis foedus nec misereberis earum
3 neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam non
dabis filio eius nec filiam illius accipies filio tuo
4 quia seducet filium tuum ne sequatur me
et ut magis serviat diis alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito
5 quin potius haec facietis eis aras eorum
subvertite confringite statuas lucosque succidite et sculptilia conburite
6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo te
elegit Dominus Deus tuus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui
sunt super terram
7 non quia cunctas gentes numero vincebatis
vobis iunctus est Dominus et elegit vos cum omnibus sitis populis pauciores
8 sed quia dilexit vos Dominus et
custodivit iuramentum quod iuravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti
et redemit de domo servitutis de manu Pharaonis regis Aegypti
9 et scies quia Dominus Deus tuus ipse est
Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et
his qui custodiunt praecepta eius in mille generationes
10 et reddens odientibus se statim ita ut
disperdat eos et ultra non differat protinus eis restituens quod merentur
11 custodi ergo praecepta et caerimonias atque
iudicia quae ego mando tibi hodie ut facias
12 si postquam audieris haec iudicia custodieris ea
et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam
iuravit patribus tuis
13 et diliget te ac multiplicabit benedicetque
fructui ventris tui et fructui terrae tuae frumento tuo atque vindemiae oleo et
armentis gregibus ovium tuarum super terram pro qua iuravit patribus tuis ut
daret eam tibi
14 benedictus eris inter omnes populos non erit apud
te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis
15 auferet Dominus a te omnem languorem et
infirmitates Aegypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis
hostibus tuis
16 devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus
daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in
ruinam tui
17 si dixeris in corde tuo plures sunt gentes istae
quam ego quomodo potero delere eas
18 noli metuere sed recordare quae fecerit Dominus
Deus tuus Pharaoni et cunctis Aegyptiis
19 plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa
atque portenta manumque robustam et extentum brachium ut educeret te Dominus
Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis
20 insuper et crabrones mittet Dominus Deus
tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere
potuerint
21 non timebis eos quia Dominus Deus tuus in
medio tui est Deus magnus et terribilis
22 ipse consumet nationes has in conspectu
tuo paulatim atque per partes non poteris delere eas pariter ne forte
multiplicentur contra te bestiae terrae
23 dabitque eos Dominus Deus tuus in
conspectu tuo et interficiet illos donec penitus deleantur
24 tradet reges eorum in manus tuas et
disperdes nomina eorum sub caelo nullus poterit resistere tibi donec conteras
eos
25 sculptilia eorum igne conbures non
concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque adsumes ex eis tibi
quicquam ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui
26 nec inferes quippiam ex idolo in domum
tuam ne fias anathema sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et velut
inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est
|