10.
1 in tempore illo dixit Dominus ad me dola
tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem
faciesque arcam ligneam
2 et scribam in tabulis verba quae
fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca
3 feci igitur arcam de lignis setthim
cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens
eas in manibus
4 scripsitque in tabulis iuxta id
quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de
medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi
5 reversusque de monte descendi et
posui tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit
Dominus
6 filii autem Israhel castra moverunt
ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo
sacerdotio functus est filius eius Eleazar
7 inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti
castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium
8 eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam
foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine
illius usque in praesentem diem
9 quam ob rem non habuit Levi partem neque
possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut
promisit ei Dominus Deus tuus
10 ego autem steti in monte sicut prius quadraginta
diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit
11 dixitque mihi vade et praecede populum ut
ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis
12 et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te
nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac
servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
13 custodiasque mandata Domini et caerimonias eius
quas ego hodie praecipio ut bene sit tibi
14 en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli
terra et omnia quae in ea sunt
15 et tamen patribus tuis conglutinatus est
Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis
gentibus sicut hodie conprobatur
16 circumcidite igitur praeputium cordis
vestri et cervicem vestram ne induretis amplius
17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus
deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam
non accipit nec munera
18 facit iudicium pupillo et viduae amat
peregrinum et dat ei victum atque vestitum
19 et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi
fuistis advenae in terra Aegypti
20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies
ipsi adherebis iurabisque in nomine illius
21 ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit
tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui
22 in septuaginta animabus descenderunt
patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut
astra caeli
|