11.
1 ama itaque Dominum Deum tuum et observa
praecepta eius et caerimonias iudicia atque mandata omni tempore
2 cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui
non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam manum
extentumque brachium
3 signa et opera quae fecit in medio Aegypti
Pharaoni regi et universae terrae eius
4 omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus
quomodo operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit
eos Dominus usque in praesentem diem
5 vobisque quae fecerit in solitudine donec
veniretis ad hunc locum
6 et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit
filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et
universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis
7 oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna
quae fecit
8 ut custodiatis universa mandata illius quae ego
hodie praecipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini
9 multoque in ea vivatis tempore quam sub
iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et
melle manantem
10 terra enim ad quam ingredieris
possidendam non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in
hortorum morem aquae ducuntur inriguae
11 sed montuosa est et campestris de caelo
expectans pluvias
12 quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi
illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius
13 si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie
praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde
vestro et in tota anima vestra
14 dabo pluviam terrae vestrae temporivam et
serotinam ut colligatis frumentum et vinum et oleum
15 faenum ex agris ad pascenda iumenta et ut ipsi
comedatis ac saturemini
16 cavete ne forte decipiatur cor vestrum et
recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos
17 iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non
descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam
Dominus daturus est vobis
18 ponite haec verba mea in cordibus et in animis
vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocate
19 docete filios vestros ut illa meditentur quando
sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris
20 scribes ea super postes et ianuas domus
tuae
21 ut multiplicentur dies tui et filiorum
tuorum in terra quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum
inminet terrae
22 si enim custodieritis mandata quae ego
praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis
in omnibus viis eius adherentes ei
23 disperdet Dominus omnes gentes istas ante
faciem vestram et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt
24 omnis locus quem calcaverit pes vester
vester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare
occidentale erunt termini vestri
25 nullus stabit contra vos terrorem vestrum
et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis
sicut locutus est vobis
26 en propono in conspectu vestro
hodie benedictionem et maledictionem
27 benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei
vestri quae ego praecipio vobis
28 maledictionem si non audieritis mandata Domini
Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis
post deos alienos quos ignoratis
29 cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram
ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim
maledictionem super montem Hebal
30 qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad
solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam
quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul
31 vos enim transibitis Iordanem ut
possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac
possideatis illam
32 videte ergo ut impleatis caerimonias atque
iudicia quae ego hodie ponam in conspectu vestro
|