14.
1 filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis
nec facietis calvitium super mortuo
2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo
et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt
super terram
3 ne comedatis quae inmunda sunt
4 hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem
et capram
5 cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem
camelopardalum
6 omne animal quod in duas partes ungulam findit et
ruminat comedetis
7 de his autem quae ruminant et ungulam non findunt
haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non
dividunt ungulam inmunda erunt vobis
8 sus quoque quoniam dividit ungulam et non
ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis
9 haec comedetis ex omnibus quae morantur
in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite
10 quae absque pinnulis et squamis sunt ne
comedatis quia inmunda sunt
11 omnes aves mundas comedite
12 inmundas ne comedatis aquilam scilicet et
grypem et alietum
13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus
suum
14 et omne corvini generis
15 strutionem ac noctuam et larum atque
accipitrem iuxta genus suum
16 herodium et cycnum et ibin
17 ac mergulum porphirionem et nycticoracem
18 onocrotalum et charadrium singula in
genere suo upupam quoque et vespertilionem
19 et omne quod reptat et pinnulas habet
inmundum erit nec comedetur
20 omne quod mundum est comedite
21 quicquid morticinum est ne vescamini ex
eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu
populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae
22 decimam partem separabis de cunctis
frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos
23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in
loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini
et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum
tuum omni tempore
24 cum autem longior fuerit via et locus
quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec
cuncta portare
25 vendes omnia et in pretium rediges
portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
26 et emes ex eadem pecunia quicquid tibi
placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod
desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus
tua
27 et Levita qui intra portas tuas est cave
ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua
28 anno tertio separabis aliam decimam ex
omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas
29 venietque Levites qui aliam non habet
partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra
portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus
tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris
|