17.
1 non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem
in quo est macula aut quippiam vitii quia abominatio est Domini Dei tui
2 cum repperti fuerint apud te intra unam
portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant
malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius
3 ut vadant et serviant diis alienis et
adorent eos solem et lunam et omnem militiam caeli quae non praecepi
4 et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque
inquisieris diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in
Israhel
5 educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam
perpetrarunt ad portas civitatis tuae et lapidibus obruentur
6 in ore duorum aut trium testium peribit qui
interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium
7 manus testium prima interficiet eum et manus
reliqui populi extrema mittetur ut auferas malum de medio tui
8 si difficile et ambiguum apud te iudicium esse
perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram
et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum
quem elegerit Dominus Deus tuus
9 veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad
iudicem qui fuerit illo tempore quaeresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii
veritatem
10 et facies quodcumque dixerint qui
praesunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te
11 iuxta legem eius sequeris sententiam eorum nec
declinabis ad dextram vel ad sinistram
12 qui autem superbierit nolens
oboedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto
iudicis morietur homo ille et auferes malum de Israhel
13 cunctusque populus audiens timebit ut
nullus deinceps intumescat superbia
14 cum ingressus fueris terram quam Dominus
Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris
constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes
15 eum constitues quem Dominus Deus tuus
elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem
facere qui non sit frater tuus
16 cumque fuerit constitutus non
multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum equitatus numero
sublevatus praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per
eandem viam revertamini
17 non habebit uxores plurimas quae
inliciant animum eius neque argenti et auri inmensa pondera
18 postquam autem sederit in solio regni sui
describet sibi deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a
sacerdotibus leviticae tribus
19 et habebit secum legetque illud omnibus
diebus vitae suae ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et
caerimonias eius quae lege praecepta sunt
20 nec elevetur cor eius in superbiam super
fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore
regnet ipse et filii eius super Israhel
|