19.
1 cum
disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi traditurus est terram et
possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in aedibus
2 tres civitates separabis tibi in medio terrae quam
Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem
3 sternens diligenter viam et in tres aequaliter
partes totam terrae tuae provinciam divides ut habeat e vicino qui propter
homicidium profugus est quo possit evadere
4 haec erit lex homicidae fugientis cuius vita
servanda est qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudius
tertius nullum contra eum habuisse odium conprobatur
5 sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna
caedenda et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum de
manubrio amicum eius percusserit et occiderit hic ad unam supradictarum urbium
confugiet et vivet
6 ne forsitan proximus eius cuius effusus est
sanguis dolore stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit
et percutiat animam eius qui non est reus mortis quia nullum contra eum qui
occisus est odium prius habuisse monstratur
7 idcirco praecipio tibi ut tres civitates aequalis
inter se spatii dividas
8 cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos
tuos sicut iuravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis
pollicitus est
9 si tamen custodieris mandata eius et feceris quae
hodie praecipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni
tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum
duplicabis
10 ut non effundatur sanguis innoxius in medio
terrae quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis reus
11 si quis autem odio habens proximum suum
insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum et mortuus fuerit
fugeritque ad unam de supradictis urbibus
12 mittent seniores civitatis illius et
arripient eum de loco effugii tradentque in manu proximi cuius sanguis effusus
est et morietur
13 nec misereberis eius et auferes innoxium
sanguinem de Israhel ut bene sit tibi
14 non adsumes et transferes terminos
proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit
tibi in terra quam acceperis possidendam
15 non stabit testis unus contra aliquem
quicquid illud peccati et facinoris fuerit sed in ore duorum aut trium testium
stabit omne verbum
16 si steterit testis mendax contra hominem accusans
eum praevaricationis
17 stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in
conspectu sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis
18 cumque diligentissime perscrutantes invenerint
falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium
19 reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et
auferes malum de medio tui
20 ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam
talia audeant facere
21 non misereberis eius sed animam pro anima oculum
pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges
|