25.
1 si
fuerit causa inter aliquos et interpellaverint iudices quem iustum esse
perspexerint illi iustitiae palmam dabunt quem impium condemnabunt impietatis
2 sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis
prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum
modus
3 ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non
excedant ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus
4 non ligabis os bovis terentis in area
fruges tuas
5 quando habitaverint fratres simul
et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed
accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui
6 et primogenitum ex ea filium nomine
illius appellabit ut non deleatur nomen eius ex Israhel
7 sin autem noluerit accipere uxorem
fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et
interpellabit maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen
fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere
8 statimque accersiri eum facient et
interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere
9 accedet mulier ad eum coram
senioribus et tollet calciamentum de pede eius spuetque in faciem illius et
dicet sic fit homini qui non aedificat domum fratris sui
10 et vocabitur nomen illius in
Israhel domus Disculciati
11 si habuerint inter se iurgium viri
et unus contra alterum rixari coeperit volensque uxor alterius eruere virum
suum de manu fortioris miserit manum et adprehenderit verenda eius
12 abscides manum illius nec flecteris
super eam ulla misericordia
13 non habebis in sacculo diversa pondera maius et
minus
14 nec erit in domo tua modius maior et minor
15 pondus habebis iustum et verum et modius aequalis
et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus
dederit tibi
16 abominatur enim Dominus eum qui facit
haec et aversatur omnem iniustitiam
17 memento quae fecerit tibi Amalech in via quando
egrediebaris ex Aegypto
18 quomodo occurrerit tibi et extremos
agminis tui qui lassi residebant ceciderit quando tu eras fame et labore
confectus et non timuerit Deum
19 cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi
requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi
pollicitus est delebis nomen eius sub caelo cave ne obliviscaris
|