32.
1 audite
caeli quae loquor audiat terra verba oris mei
2 concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros
eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina
3 quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo
nostro
4 Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia
Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus
5 peccaverunt ei non filii eius in sordibus
generatio prava atque perversa
6 haecine reddis Domino popule stulte et
insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te
7 memento dierum antiquorum cogita
generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et
dicent tibi
8 quando dividebat Altissimus gentes quando
separabat filios Adam constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum
Israhel
9 pars autem Domini populus eius Iacob
funiculus hereditatis eius
10 invenit eum in terra deserta in loco
horroris et vastae solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi
pupillam oculi sui
11 sicut aquila provocans ad volandum pullos
suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit
in umeris suis
12 Dominus solus dux eius fuit et non erat
cum eo deus alienus
13 constituit eum super excelsam terram ut
comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo
14 butyrum de armento et lac de ovibus cum
adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et
sanguinem uvae biberet meracissimum
15 incrassatus est dilectus et recalcitravit
incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a
Deo salutari suo
16 provocaverunt eum in diis alienis et in
abominationibus ad iracundiam concitaverunt
17 immolaverunt daemonibus et non Deo diis
quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum
18 Deum qui te genuit dereliquisti et
oblitus es Domini creatoris tui
19 vidit Dominus et ad iracundiam concitatus
est quia provocaverunt eum filii sui et filiae
20 et ait abscondam faciem meam ab eis et
considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii
21 ipsi me provocaverunt in eo qui non erat
Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est
populus et in gente stulta inritabo illos
22 ignis succensus est in furore meo et
ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et
montium fundamenta conburet
23 congregabo super eos mala et sagittas
meas conplebo in eis
24 consumentur fame et devorabunt eos aves
morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super
terram atque serpentium
25 foris vastabit eos gladius et intus pavor
iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene
26 dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus
memoriam eorum
27 sed propter iram inimicorum distuli ne forte
superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit
haec omnia
28 gens absque consilio est et sine
prudentia
29 utinam saperent et intellegerent ac novissima
providerent
30 quomodo persequatur unus mille et duo fugent
decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos
31 non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici
nostri sunt iudices
32 de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae
uva eorum uva fellis et botri amarissimi
33 fel draconum vinum eorum et venenum aspidum
insanabile
34 nonne haec condita sunt apud me et signata in
thesauris meis
35 mea est ultio et ego retribuam in tempore
ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora
36 iudicabit Dominus populum suum et in
servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque
defecerint residuique consumpti sint
37 et dicet ubi sunt dii eorum in quibus
habebant fiduciam
38 de quorum victimis comedebant adipes et
bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos
protegant
39 videte quod ego sim solus et non sit
alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo
et non est qui de manu mea possit eruere
40 levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in
aeternum
41 si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit
iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me
retribuam
42 inebriabo sagittas meas sanguine et
gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum
capitis
43 laudate gentes populum eius quia
sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et
propitius erit terrae populi sui
44 venit ergo Moses et locutus est omnia
verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun
45 conplevitque omnes sermones istos loquens
ad universum Israhel
46 et dixit ad eos ponite corda vestra in
omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris
custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius
47 quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut
singuli in eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra ad
quam Iordane transmisso ingredimini possidendam
48 locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die
dicens
49 ascende in montem istum Abarim id est transituum
in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan
quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte
50 quem conscendens iungeris populis tuis
sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis
51 quia praevaricati estis contra me in medio
filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non
sanctificastis me inter filios Israhel
52 e contra videbis terram et non ingredieris in eam
quam ego dabo filiis Israhel
|