3.
1 igitur
Iosue de nocte consurgens movit castra egredientesque de Setthim venerunt ad
Iordanem ipse et omnes filii Israhel et morati sunt ibi per tres dies
2 quibus evolutis transierunt praecones
per castrorum medium
3 et clamare coeperunt quando
videritis arcam foederis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticae
portantes eam vos quoque consurgite et sequimini praecedentes
4 sitque inter vos et arcam spatium
cubitorum duum milium ut procul videre possitis et nosse per quam viam
ingrediamini quia prius non ambulastis per eam et cavete ne adpropinquetis ad
arcam
5 dixitque Iosue ad populum
sanctificamini cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia
6 et ait ad sacerdotes tollite arcam
foederis et praecedite populum qui iussa conplentes tulerunt et ambulaverunt
ante eos
7 dixitque Dominus ad Iosue hodie
incipiam exaltare te coram omni Israhel ut sciant quod sicut cum Mosi fui ita
et tecum sim
8 tu autem praecipe sacerdotibus qui
portant arcam foederis et dic eis cum ingressi fueritis partem aquae Iordanis
state in ea
9 dixitque Iosue ad filios Israhel accedite huc et
audite verba Domini Dei vestri
10 et rursum in hoc inquit scietis quod Dominus Deus
vivens in medio vestri est et disperdat in conspectu vestro Chananeum Hettheum
Eveum et Ferezeum Gergeseum quoque et Amorreum et Iebuseum
11 ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet
vos per Iordanem
12 parate duodecim viros de tribubus Israhel
singulos per singulas tribus
13 et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes
qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Iordanis aquae quae
inferiores sunt decurrent atque deficient quae autem desuper veniunt in una
mole consistent
14 igitur egressus est populus de
tabernaculis suis ut transirent Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam
foederis pergebant ante eum
15 ingressisque eis Iordanem et pedibus
eorum tinctis in parte aquae cum Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis
impleret
16 steterunt aquae descendentes in uno loco
et instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe quae vocatur Adom
usque ad locum Sarthan quae autem inferiores erant in mare Solitudinis quod
nunc vocatur Mortuum descenderunt usquequo omnino deficerent
17 populus autem incedebat contra Iordanem
et sacerdotes qui portabant arcam foederis Domini stabant super siccam humum in
medio Iordanis accincti omnisque populus per arentem alveum transiebat
|