6.
1 Hiericho autem clausa erat atque munita
timore filiorum Israhel et nullus egredi audebat aut ingredi
2 dixitque Dominus ad Iosue ecce dedi in manus
tuas Hiericho et regem eius omnesque fortes viros
3 circuite urbem cuncti bellatores semel
per diem sic facietis sex diebus
4 septimo autem die sacerdotes tollant
septem bucinas quarum usus est in iobeleo et praecedant arcam foederis
septiesque circuibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis
5 cumque insonuerit vox tubae longior atque
concisior et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus
vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis ingredienturque
singuli per locum contra quem steterint
6 vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes
et dixit ad eos tollite arcam foederis et septem alii sacerdotes tollant septem
iobeleorum bucinas et incedant ante arcam Domini
7 ad populum quoque ait vadite et circuite
civitatem armati praecedentes arcam Domini
8 cumque Iosue verba finisset et septem
sacerdotes septem bucinis clangerent ante arcam foederis Domini
9 omnisque praecederet armatus exercitus
reliquum vulgus arcam sequebatur ac bucinis omnia concrepabant
10 praeceperat autem Iosue populo dicens non
clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur
donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini
11 circuivit ergo arca Domini civitatem semel per
diem et reversa in castra mansit ibi
12 igitur Iosue de nocte consurgente
tulerunt sacerdotes arcam Domini
13 et septem ex eis septem bucinas quarum in
iobeleis usus est praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et
armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis
personabat
14 circumieruntque civitatem secundo die
semel et reversi sunt in castra sic fecerunt sex diebus
15 die autem septimo diluculo consurgentes
circumierunt urbem sicut dispositum erat septies
16 cumque septimo circuitu clangerent
bucinis sacerdotes dixit Iosue ad omnem Israhel vociferamini tradidit enim
vobis Dominus civitatem
17 sitque civitas haec anathema et omnia
quae in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo
sunt abscondit enim nuntios quos direximus
18 vos autem cavete ne de his quae praecepta
sunt quippiam contingatis et sitis praevaricationis rei et omnia castra Israhel
sub peccato sint atque turbentur
19 quicquid autem auri et argenti fuerit et
vasorum aeneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris eius
20 igitur omni vociferante populo et
clangentibus tubis postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit muri
ilico corruerunt et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat
ceperuntque civitatem
21 et interfecerunt omnia quae erant in ea a
viro usque ad mulierem ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos
in ore gladii percusserunt
22 duobus autem viris qui exploratores missi
fuerant dixit Iosue ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam
omniaque quae illius sunt sicut illi iuramento firmastis
23 ingressique iuvenes eduxerunt Raab et
parentes eius fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et
extra castra Israhel manere fecerunt
24 urbem autem et omnia quae in ea sunt
succenderunt absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro quae in aerarium
Domini consecrarunt
25 Raab vero meretricem et domum patris eius
atque omnia quae habebat fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israhel
usque in praesentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut
explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Iosue dicens
26 maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et
aedificaverit civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta illius iaciat et
in novissimo liberorum ponat portas eius
27 fuit ergo Dominus cum Iosue et nomen eius in omni
terra vulgatum est
|