9.
1 quibus auditis cuncti reges trans Iordanem
qui versabantur in montanis et in campestribus in maritimis ac litore maris
Magni hii quoque qui habitabant iuxta Libanum Hettheus et Amorreus et Chananeus
Ferezeus et Eveus et Iebuseus
2 congregati sunt pariter ut pugnarent contra Iosue
et Israhel uno animo eademque sententia
3 at hii qui habitabant in Gabaon audientes cuncta
quae fecerat Iosue Hiericho et Ahi
4 et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria saccos
veteres asinis inponentes et utres vinarios scissos atque consutos
5 calciamentaque perantiqua quae ad indicium vetustatis
pittaciis consuta erant induti veteribus vestimentis panes quoque quos
portabant ob viaticum duri erant et in frusta comminuti
6 perrexeruntque ad Iosue qui tunc morabatur in
castris Galgalae et dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra longinqua
venimus pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israhel ad eos
atque dixerunt
7 ne forsitan in terra quae nobis sorte debetur
habitetis et non possimus foedus inire vobiscum
8 at illi ad Iosue servi inquiunt tui sumus quibus
Iosue quinam ait estis et unde venistis
9 responderunt de terra longinqua valde venerunt
servi tui in nomine Domini Dei tui audivimus enim famam potentiae eius cuncta
quae fecit in Aegypto
10 et duobus Amorreorum regibus trans Iordanem Seon
regi Esebon et Og regi Basan qui erat in Astharoth
11 dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores
terrae nostrae tollite in manibus cibaria ob longissimam viam et occurrite eis
ac dicite servi vestri sumus foedus inite nobiscum
12 en panes quando egressi sumus de domibus nostris
ut veniremus ad vos calidos sumpsimus nunc sicci facti sunt et vetustate nimia
comminuti
13 utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et
soluti vestes et calciamenta quibus induimur et quae habemus in pedibus ob
longitudinem largioris viae trita sunt et paene consumpta
14 susceperunt igitur de cibariis eorum et
os Domini non interrogaverunt
15 fecitque Iosue cum eis pacem et inito
foedere pollicitus est quod non occiderentur principes quoque multitudinis
iuraverunt eis
16 post dies autem tres initi foederis
audierunt quod in vicino habitarent et inter eos futuri essent
17 moveruntque castra filii Israhel et
venerunt in civitates eorum die tertio quarum haec vocabula sunt Gabaon et
Caphira et Beroth et Cariathiarim
18 et non percusserunt eos eo quod iurassent
eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israhel murmuravit itaque omne
vulgus contra principes
19 qui responderunt eis iuravimus illis in nomine
Domini Dei Israhel et idcirco non possumus eos contingere
20 sed hoc faciemus eis reserventur quidem ut vivant
ne contra nos ira Domini concitetur si peieraverimus
21 sed sic vivant ut in usus universae multitudinis
ligna caedant aquasque conportent quibus haec loquentibus
22 vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis cur nos
decipere fraude voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in
medio nostri sitis
23 itaque sub maledictione eritis et non deficiet de
stirpe vestra ligna caedens aquasque conportans in domum Dei mei
24 qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis
quae promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem
terram et disperderet cunctos habitatores eius timuimus igitur valde et
providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus
25 nunc autem in manu tua sumus quod tibi bonum et
rectum videtur fac nobis
26 fecit ergo Iosue ut dixerat et liberavit eos de
manibus filiorum Israhel ut non occiderentur
27 decrevitque in illo die esse eos in ministerium
cuncti populi et altaris Domini caedentes ligna et aquas conportantes usque in
praesens tempus in loco quem Dominus elegisset
|