11.
1 quae cum audisset Iabin rex Asor misit ad Iobab
regem Madon et ad regem Someron atque ad regem Acsaph
2 ad reges quoque aquilonis qui habitabant in
montanis et in planitie contra meridiem Cheneroth in campestribus quoque et in
regionibus Dor iuxta mare
3 Chananeumque ab oriente et occidente et Amorreum
atque Hettheum ac Ferezeum et Iebuseum in montanis Eveum quoque qui habitabat
ad radices Hermon in terra Masphe
4 egressique sunt omnes cum turmis suis
populus multus nimis sicut harena quae est in litore maris equi quoque et
currus inmensae multitudinis
5 conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas
Merom ut pugnarent contra Israhel
6 dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos cras enim
hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israhel equos
eorum subnervabis et currus igne conbures
7 venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversum
illos ad aquas Merom subito et inruerunt super eos
8 tradiditque illos Dominus in manu Israhel qui
percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Maserefoth
campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem ita percussit omnes ut
nullas dimitteret ex eis reliquias
9 fecit sicut praeceperat ei Dominus
equos eorum subnervavit currusque conbusit
10 reversusque statim cepit Asor et
regem eius percussit gladio Asor enim antiquitus inter omnia regna haec
principatum tenebat
11 percussitque omnes animas quae
ibidem morabantur non dimisit in ea ullas reliquias sed usque ad internicionem
universa vastavit ipsamque urbem permisit incendio
12 et omnes per circuitum civitates
regesque earum cepit percussit atque delevit sicut praeceperat ei Moses famulus
Domini
13 absque urbibus quae erant in collibus
et in tumulis sitae ceteras succendit Israhel unam tantum Asor munitissimam
flamma consumpsit
14 omnemque praedam istarum urbium ac
iumenta diviserunt sibi filii Israhel cunctis hominibus interfectis
15 sicut praeceperat Dominus Mosi
servo suo ita praecepit Moses Iosue et ille universa conplevit non praeteriit
de universis mandatis ne unum quidem verbum quod iusserat Dominus Mosi
16 cepit itaque Iosue omnem terram
montanam et meridianam terramque Gosen et planitiem et occidentalem plagam
montemque Israhel et campestria eius
17 et partem montis quae ascendit Seir
usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon omnes reges eorum cepit
percussit occidit
18 multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos
19 non fuit civitas quae se non traderet filiis
Israhel praeter Eveum qui habitabat in Gabaon omnes bellando cepit
20 Domini enim sententiae fuerat ut indurarentur
corda eorum et pugnarent contra Israhel et caderent et non mererentur ullam
clementiam ac perirent sicut praeceperat Dominus Mosi
21 in tempore illo venit Iosue et interfecit
Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iuda et Israhel
urbesque eorum delevit
22 non reliquit ullum de stirpe Enacim in
terra filiorum Israhel absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis
relicti sunt
23 cepit ergo Iosue omnem terram sicut
locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israhel
secundum partes et tribus suas quievitque terra a proeliis
|