15.
1 igitur sors filiorum Iudae per cognationes
suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam
partem australis plagae
2 initium eius a summitate maris Salsissimi et a
lingua eius quae respicit meridiem
3 egrediturque contra ascensum Scorpionis et
pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens
Addara et circumiens Caricaa
4 atque inde pertransiens in Asemona et perveniens
ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis
meridianae plagae
5 ab oriente vero erit initium mare Salsissimum
usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque
ad eundem Iordanem fluvium
6 ascenditque terminus in Bethagla et transit ab
aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben
7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor
contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab
australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt
exitus eius ad fontem Rogel
8 ascenditque per convallem filii Ennom ex latere
Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis
qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra
aquilonem
9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem
aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala
quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum
10 et circuit de Bala contra occidentem usque ad
montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et
descendit in Bethsames transitque in Thamna
11 et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex
latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel
et maris Magni contra occidentem fine concluditur
12 hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in
cognationibus suis
13 Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio
filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est
Hebron
14 delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach
Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach
15 atque inde conscendens venit ad
habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum
16 dixitque Chaleb qui percusserit
Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem
17 cepitque eam Othonihel filius Cenez
frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem
18 quae cum pergerent simul suasit viro ut
peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid
habes inquit
19 at illa respondit da mihi benedictionem
terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei
Chaleb inriguum superius et inferius
20 haec est possessio tribus filiorum Iuda per
cognationes suas
21 erantque civitates ab extremis partibus
filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur
22 et Cina et Dimona Adeda
23 et Cedes et Asor Iethnan
24 Zif et Thelem Baloth
25 et Asor nova et Cariothesrom haec
est Asor
26 Aman Same et Molada
27 et Asergadda et Asemon Bethfeleth
28 et Asersual et Bersabee et Baziothia
29 Bala et Hiim Esem
30 et Heltholad Exiil et Harma
31 Siceleg et Medemena et Sensenna
32 Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes
civitates viginti novem et villae earum
33 in campestribus vero Esthaul et Saraa et
Asena
34 et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim
35 et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca
36 et Saraim Adithaim et Gedera et
Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum
37 Sanan et Adesa et Magdalgad
38 Delean et Mesfa et Iecthel
39 Lachis et Bascath et Aglon
40 Thebbon et Lehemas et Chethlis
41 et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda
civitates sedecim et villae earum
42 Labana et Aether et Asan
43 Ieptha et Esna et Nesib
44 Ceila et Achzib et Maresa civitates novem
et villae earum
45 Accaron cum vicis et villulis suis
46 ab Accaron usque ad mare omnia quae
vergunt ad Azotum et viculos eius
47 Azotus cum vicis et villulis suis Gaza
cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus
eius
48 et in monte Samir et Iether et Soccho
49 et Edenna Cariathsenna haec est Dabir
50 Anab et Isthemo et Anim
51 Gosen et Olon et Gilo civitates undecim
et villae earum
52 Arab et Roma et Esaan
53 Ianum et Bethafua et Afeca
54 Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et
Sior civitates novem et villae earum
55 Maon et Chermel et Zif et Iotae
56 Iezrehel et Iucadam et Zanoe
57 Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et
villae earum
58 Alul et Bethsur et Gedor
59 Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates
sex et villae earum
60 Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs
Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum
61 in deserto Betharaba Meddin et Schacha
62 Anepsan et civitas Salis et Engaddi
civitates sex et villae earum
63 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non
potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem
usque in praesentem diem
|