19.
1 et egressa est sors secunda filiorum
Symeon per cognationes suas fuitque hereditas
2 eorum in medio possessionis filiorum Iuda
Bersabee et Sabee et Molada
3 et Asersual
4 Bala et Asem
5 et Heltholath Bethul Arma
6 et Seceleg et Bethmarchaboth
Asersusa
7 et Bethlebaoth et Saroen civitates
tredecim et villae earum
8 Ahin et Remmon et Athar et Asan civitates
quattuor et villae earum
9 omnes viculi per circuitum urbium
istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum
Symeon iuxta cognationes suas
10 in funiculo et possessione filiorum Iuda quia
maior erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum
11 cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon
per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith
12 ascenditque de mari et Medala ac pervenit
in Debbaseth usque ad torrentem qui est contra Iecennam
13 et revertitur de Sarith contra orientem in
fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iafie
14 et inde pertransit ad orientalem plagam
Getthefer Etthacasin et egreditur in Remmon Ampthar et Noa
15 et circuit ad aquilonem et Nathon suntque
egressus eius vallis Iepthahel
16 et Catheth et Nehalal et Semron et Iedala
et Bethleem civitates duodecim et villae earum
17 haec est hereditas tribus filiorum
Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum
18 Isachar egressa est sors quarta per
cognationes suas
19 fuitque eius hereditas Hiezrahel et
Chasaloth et Sunem
20 et Afaraim
21 Seon et Anaarath
22 et Rabbith et Cesion Abes
23 et Rameth et Engannim et Enadda et
Bethfeses
22 et pervenit terminus usque Thabor et
Seesima et Bethsemes eruntque exitus eius Iordanes civitates sedecim et villae
earum
23 haec est possessio filiorum Isachar per
cognationes suas urbes et viculi earum
24 cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per
cognationes suas
25 fuitque terminus eorum Alchath et Oali et
Beten et Axab
26 Elmelech et Amaad et Messal et pervenit
usque ad Carmelum maris et Siorlabanath
27 ac revertitur contra orientem Bethdagon
et pertransit usque Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem in Bethemech
et Neihel egrediturque ad levam Chabul
28 et Achran et Roob et Amon et Canae usque
ad Sidonem magnam
29 revertiturque in Orma usque ad civitatem
munitissimam Tyrum et usque Osa eruntque exitus eius in mare de funiculo Acziba
30 et Amma et Afec et Roob civitates viginti
duae et villae earum
31 haec est possessio filiorum Aser per
cognationes suas urbes et viculi earum
32 filiorum Nepthalim sexta pars cecidit per
familias suas
33 et coepit terminus de Heleb et Helon in
Sananim et Adami quae est Neceb et Iebnahel usque Lecum et egressus eorum usque
ad Iordanem
34 revertiturque terminus contra occidentem in
Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem
et in Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis
35 civitates munitissimae Aseddim Ser et Ammath et
Recchath Chenereth
36 et Edema et Arama Asor
37 et Cedes et Edrai Nasor
38 et Ieron et Magdalel Horem et Bethanath
et Bethsemes civitates decem et novem et villae earum
39 haec est possessio tribus filiorum
Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum
40 tribui filiorum Dan per familias suas
egressa est sors septima
41 et fuit terminus possessionis eius Saraa
et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis
42 Selebin et Ahialon et Iethela
43 Helon et Themna et Acron
44 Helthecen et Gebthon et Baalath
45 Iud et Benebarach et Gethremmon
46 aquae Hiercon et Areccon cum termino qui respicit
Ioppen
47 et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan
et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac
possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen eius Lesemdan ex nomine Dan
patris sui
48 haec est possessio tribus filiorum Dan
per cognationes suas urbes et viculi earum
49 cumque conplesset terram sorte dividere singulis
per tribus suas dederunt filii Israhel possessionem Iosue filio Nun in medio
sui
50 iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit
Thamnathseraa in monte Ephraim et aedificavit civitatem habitavitque in ea
51 hae sunt possessiones quas sorte diviserunt
Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum
filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique
sunt terram
|