4.
1 addideruntque filii Israhel facere malum
in conspectu Domini post mortem Ahoth
2 et tradidit illos Dominus in manu Iabin
regis Chanaan qui regnavit in Asor habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram
ipse autem habitabat in Aroseth gentium
3 clamaveruntque filii Israhel ad Dominum
nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer
oppresserat eos
4 erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth quae
iudicabat populum in illo tempore
5 et sedebat sub palma quae nomine illius vocabatur
inter Rama et Bethel in monte Ephraim ascendebantque ad eam filii Israhel in
omne iudicium
6 quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de
Cedes Nepthalim dixitque ad eum praecepit tibi Dominus Deus Israhel vade et duc
exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis
Nepthalim et de filiis Zabulon
7 ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison
Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et
tradam eos in manu tua
8 dixitque ad eam Barac si venis mecum vadam si
nolueris venire non pergam
9 quae dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice
tibi victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit
itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes
10 qui accitis Zabulon et Nepthalim ascendit cum decem
milibus pugnatorum habens Debboram in comitatu suo
11 Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris
Cineis fratribus suis filiis Obab cognati Mosi et tetenderat tabernacula usque
ad vallem quae vocatur Sennim et erat iuxta Cedes
12 nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac
filius Abinoem in montem Thabor
13 et congregavit nongentos falcatos currus omnemque
exercitum de Aroseth gentium ad torrentem Cison
14 dixitque Debbora ad Barac surge haec est enim
dies in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus
descendit itaque Barac de monte Thabor et decem milia pugnatorum cum eo
15 perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus
eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in tantum ut
Sisara de curru desiliens pedibus fugeret
16 et Barac persequeretur fugientes currus et
exercitum usque ad Aroseth gentium et omnis hostium multitudo usque ad internicionem
caderet
17 Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel
uxoris Aber Cinei erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Aber Cinei
18 egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad
eum intra ad me domine mi intra ne timeas qui ingressus tabernaculum eius et
opertus ab ea pallio
19 dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquae quia
valde sitio quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum
20 dixitque Sisara ad eam sta ante ostium
tabernaculi et cum venerit aliquis interrogans te et dicens numquid hic est
aliquis respondebis nullus est
21 tulit itaque Iahel uxor Aber clavum
tabernaculi adsumens pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio
posuit supra tempus capitis eius clavum percussumque malleo defixit in cerebrum
usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est
22 et ecce Barac sequens Sisaram veniebat
egressaque Iahel in occursum eius dixit ei veni et ostendam tibi virum quem
quaeris qui cum intrasset ad eam vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum
infixum in tempore eius
23 humiliavit ergo Deus in die illo Iabin
regem Chanaan coram filiis Israhel
24 qui crescebant cotidie et forti manu
opprimebant Iabin regem Chanaan donec delerent eum
|