6.
1 fecerunt autem filii Israhel malum in conspectu
Domini qui tradidit eos in manu Madian septem annis
2 et oppressi sunt valde ab eis feceruntque sibi
antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca
3 cumque sevisset Israhel ascendebat Madian et
Amalech et ceteri orientalium nationum
4 et apud eos figentes tentoria sicut erant in
herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam
pertinens relinquebant in Israhel non oves non boves non asinos
5 ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum
tabernaculis et instar lucustarum universa conplebant innumera multitudo
hominum et camelorum quicquid tetigerant devastantes
6 humiliatusque est Israhel valde in conspectu
Madian
7 et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra
Madianitas
8 qui misit ad eos virum prophetam et locutus est
haec dicit Dominus Deus Israhel ego vos feci conscendere de Aegypto et eduxi de
domo servitutis
9 et liberavi de manu Aegyptiorum et omnium
inimicorum qui adfligebant vos eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi
vobis terram eorum
10 et dixi ego Dominus Deus vester ne
timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem
meam
11 venit autem angelus Domini et sedit sub
quercu quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familiae Ezri cumque
Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret
Madian
12 apparuit ei et ait Dominus tecum virorum
fortissime
13 dixitque ei Gedeon obsecro Domine si
Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos haec omnia ubi sunt mirabilia eius
quae narraverunt patres nostri atque dixerunt de Aegypto eduxit nos Dominus
nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian
14 respexitque ad eum Dominus et ait vade in
hac fortitudine tua et liberabis Israhel de manu Madian scito quod miserim te
15 qui respondens ait obsecro Domine mi in quo
liberabo Israhel ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo
patris mei
16 dixitque ei Dominus ego ero tecum et percuties
Madian quasi unum virum
17 et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi
signum quod tu sis qui loquaris ad me
18 ne recedas hinc donec revertar ad te portans
sacrificium et offerens tibi qui respondit ego praestolabor adventum tuum
19 ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de
farinae modio azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens
in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei
20 cui dixit angelus Domini tolle carnes et panes
azymos et pone super petram illam et ius desuper funde cumque fecisset ita
21 extendit angelus Domini summitatem virgae
quam tenebat in manu et tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de
petra et carnes azymosque consumpsit angelus autem Domini evanuit ex oculis
eius
22 vidensque Gedeon quod esset angelus
Domini ait heu mihi Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem
23 dixitque ei Dominus pax tecum ne timeas
non morieris
24 aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino
vocavitque illud Domini pax usque in praesentem diem cum adhuc esset in Ephra
quae est familiae Ezri
25 nocte illa dixit Dominus ad eum tolle
taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal quae
est patris tui et nemus quod circa aram est succide
26 et aedificabis altare Domino Deo tuo in
summitate petrae huius super quam sacrificium ante posuisti tollesque taurum
secundum et offeres holocaustum super lignorum struem quae de nemore succideris
27 adsumptis igitur Gedeon decem viris de
servis suis fecit sicut praeceperat Dominus timens autem domum patris sui et
homines illius civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte conplevit
28 cumque surrexissent viri oppidi eius mane
viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum inpositum
super altare quod tunc aedificatum erat
29 dixeruntque ad invicem quis hoc fecit
cumque perquirerent auctorem facti dictum est Gedeon filius Ioas fecit haec
omnia
30 et dixerunt ad Ioas produc filium tuum ut
moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemus
31 quibus ille respondit numquid ultores
estis Baal et pugnatis pro eo qui adversarius eius est moriatur antequam lux
crastina veniat si deus est vindicet se de eo qui suffodit aram eius
32 ex illo die vocatus est Gedeon Hierobbaal
eo quod dixisset Ioas ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare eius
33 igitur omnis Madian et Amalech et
orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati
sunt in valle Iezrahel
34 spiritus autem Domini induit Gedeon qui
clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur
35 misitque nuntios in universum Manassen
qui et ipse secutus est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim
qui occurrerunt ei
36 dixitque Gedeon ad Dominum si salvum
facis per manum meam Israhel sicut locutus es
37 ponam vellus hoc lanae in area si ros in
solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut
locutus es liberabis Israhel
38 factumque est ita et de nocte consurgens
expresso vellere concam rore conplevit
39 dixitque rursus ad Dominum ne irascatur
furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quaerens in vellere oro
ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens
40 fecitque Dominus nocte illa ut
postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra
|