6.
1 cumque coepissent homines multiplicari
super terram et filias procreassent
2 videntes filii Dei filias eorum quod
essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant
3 dixitque Deus non permanebit spiritus
meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti
annorum
4 gigantes autem erant super terram in
diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque
genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi
5 videns autem Deus quod multa malitia
hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni
tempore
6 paenituit eum quod hominem fecisset in
terra et tactus dolore cordis intrinsecus
7 delebo inquit hominem quem creavi a facie
terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet
enim me fecisse eos
8 Noe vero invenit gratiam coram Domino
9 hae generationes Noe Noe vir iustus atque
perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit
10 et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth
11 corrupta est autem terra coram Deo et repleta est
iniquitate
12 cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis
quippe caro corruperat viam suam super terram
13 dixit ad Noe finis universae carnis venit coram
me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra
14 fac tibi arcam de lignis levigatis
mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus
15 et sic facies eam trecentorum cubitorum
erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum
altitudo illius
16 fenestram in arca facies et in cubito
consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et
tristega facies in ea
17 ecce ego adducam diluvii aquas super
terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum
universa quae in terra sunt consumentur
18 ponamque foedus meum tecum et ingredieris
arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum
19 et ex cunctis animantibus universae
carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini
20 de volucribus iuxta genus suum et de
iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de
omnibus ingredientur tecum ut possint vivere
21 tolles igitur tecum ex omnibus escis quae
mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum
22 fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus
|