9.
1 abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem
ad fratres matris suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus
patris matris suae dicens
2 loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est
melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut
dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra
sum
3 locutique sunt fratres matris eius de eo
ad omnes viros Sychem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post
Abimelech dicentes frater noster est
4 dederuntque illi septuaginta pondo
argenti de fano Baalbrith qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos secutique
sunt eum
5 et venit in domum patris sui Ephra et
occidit fratres suos filios Hierobbaal septuaginta viros super lapidem unum
remansitque Ioatham filius Hierobbaal minimus et absconditus est
6 congregati sunt autem omnes viri Sychem
et universae familiae urbis Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech
iuxta quercum quae stabat in Sychem
7 quod cum nuntiatum esset Ioatham ivit et
stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me
viri Sychem ita audiat vos Deus
8 ierunt ligna ut unguerent super se regem
dixeruntque olivae impera nobis
9 quae respondit numquid possum deserere
pinguedinem meam qua et dii utuntur et homines et venire ut inter ligna
promovear
10 dixeruntque ligna ad arborem ficum veni
et super nos regnum accipe
11 quae respondit eis numquid possum
deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire ut inter cetera ligna
commovear
12 locuta sunt quoque ligna ad vitem veni et impera
nobis
13 quae respondit numquid possum deserere vinum meum
quod laetificat Deum et homines et inter ligna cetera commoveri
14 dixeruntque omnia ligna ad ramnum veni et impera
super nos
15 quae respondit eis si vere me regem vobis
constituitis venite et sub mea umbra requiescite sin autem non vultis
egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani
16 nunc igitur si recte et absque peccato
constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Hierobbaal et cum
domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius qui pugnavit pro vobis
17 et animam suam dedit periculis ut erueret
vos de manu Madian
18 qui nunc surrexistis contra domum patris
mei et interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem et
constituistis regem Abimelech filium ancillae eius super habitatores Sychem eo
quod frater vester sit
19 si ergo recte et absque vitio egistis cum
Hierobbaal et domo eius hodie laetamini in Abimelech et ille laetetur in vobis
20 sin autem perverse egrediatur ignis ex eo
et consumat habitatores Sychem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris
Sychem et de oppido Mello et devoret Abimelech
21 quae cum dixisset fugit et abiit in Bera
habitavitque ibi metu Abimelech fratris sui
22 regnavit itaque Abimelech super Israhel
tribus annis
23 misitque Deus spiritum pessimum inter
Abimelech et habitatores Sychem qui coeperunt eum detestari
24 et scelus interfectionis septuaginta
filiorum Hierobbaal et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem
suum et in ceteros Sycimarum principes qui eum adiuverant
25 posueruntque insidias adversum eum in
montium summitate et dum illius praestolantur adventum exercebant latrocinia
agentes praedas de praetereuntibus nuntiatumque est Abimelech
26 venit autem Gaal filius Obed cum
fratribus suis et transivit in Sycimam ad cuius adventum erecti habitatores
Sychem
27 egressi sunt in agros vastantes vineas
uvasque calcantes et factis cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui et inter
epulas et pocula maledicebant Abimelech
28 clamante Gaal filio Obed quis est
Abimelech et quae est Sychem ut serviamus ei numquid non est filius Hierobbaal
et constituit principem Zebul servum suum super viros Emmor patris Sychem cur
igitur servimus ei
29 utinam daret aliquis populum istum sub
manu mea ut auferrem de medio Abimelech dictumque est Abimelech congrega
exercitus multitudinem et veni
30 Zebul enim princeps civitatis auditis
sermonibus Gaal filii Obed iratus est valde
31 et misit clam ad Abimelech nuntios dicens
ecce Gaal filius Obed venit in Sycimam cum fratribus suis et obpugnat adversum
te civitatem
32 surge itaque nocte cum populo qui tecum est
et latita in agro
33 et primo mane oriente sole inrue super civitatem
illo autem egrediente adversum te cum populo suo fac ei quod potueris
34 surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo
nocte et tetendit insidias iuxta Sycimam in quattuor locis
35 egressusque est Gaal filius Obed et stetit in
introitu portae civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de
insidiarum loco
36 cumque vidisset populum Gaal dixit ad Zebul ecce
de montibus multitudo descendit cui ille respondit umbras montium vides quasi
hominum capita et hoc errore deciperis
37 rursumque Gaal ait ecce populus de
umbilico terrae descendit et unus cuneus venit per viam quae respicit quercum
38 cui dixit Zebul ubi est nunc os tuum quo
loquebaris quis est Abimelech ut serviamus ei nonne iste est populus quem
despiciebas egredere et pugna contra eum
39 abiit ergo Gaal spectante Sycimarum
populo et pugnavit contra Abimelech
40 qui persecutus est eum fugientem et in
urbem conpulit cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis
41 et Abimelech sedit in Ruma Zebul autem
Gaal et socios eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari
42 sequenti ergo die egressus est populus in
campum quod cum nuntiatum esset Abimelech
43 tulit exercitum suum et divisit in tres
turmas tendens insidias in agris vidensque quod egrederetur populus de civitate
surrexit et inruit in eos
44 cum cuneo suo obpugnans et obsidens
civitatem duae autem turmae palantes per campum adversarios sequebantur
45 porro Abimelech omni illo die obpugnabat
urbem quam cepit interfectis habitatoribus eius ipsaque destructa ita ut sal in
ea dispergeret
46 quod cum audissent qui habitabant in
turre Sycimorum ingressi sunt fanum dei sui Berith ubi foedus cum eo pepigerant
et ex eo locus nomen acceperat qui erat valde munitus
47 Abimelech quoque audiens viros turris
Sycimorum pariter conglobatos
48 ascendit in montem Selmon cum omni populo
suo et arrepta securi praecidit arboris ramum inpositumque ferens umero dixit
ad socios quod me vidistis facere cito facite
49 igitur certatim ramos de arboribus
praecidentes sequebantur ducem quos circumdantes praesidio succenderunt atque
ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter ac
mulieres habitatorum turris Sychem
50 Abimelech autem inde proficiscens venit
ad oppidum Thebes quod circumdans obsidebat exercitu
51 erat autem turris excelsa in media
civitate ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes principes civitatis
clausa firmissime ianua et super turris tectum stantes per propugnacula
52 accedensque Abimelech iuxta turrem
pugnabat fortiter et adpropinquans ostio ignem subponere nitebatur
53 et ecce una mulier fragmen molae desuper
iaciens inlisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius
54 qui vocavit cito armigerum suum et ait ad
eum evagina gladium tuum et percute me ne forte dicatur quod a femina
interfectus sim qui iussa perficiens interfecit eum
55 illoque mortuo omnes qui cum eo erant de
Israhel reversi sunt in sedes suas
56 et reddidit Deus malum quod fecerat
Abimelech contra patrem suum interfectis septuaginta fratribus suis
57 Sycimitis quoque quod operati erant
retributum est et venit super eos maledictio Ioatham filii Hierobbaal
|