13.
1 rursumque filii Israhel fecerunt malum
in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis
2 erat autem vir quidam de Saraa et de
stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem
3 cui apparuit angelus Domini et dixit ad
eam sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filium
4 cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum
quicquam comedas
5 quia concipies et paries filium cuius non tanget
caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et
ipse incipiet liberare Israhel de manu Philisthinorum
6 quae cum venisset ad maritum dixit ei vir Dei
venit ad me habens vultum angelicum terribilis nimis quem cum interrogassem
quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur noluit mihi dicere
7 sed hoc respondit ecce concipies et paries filium
cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer
nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suae
8 oravit itaque Manue Deum et ait obsecro
Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere
de puero qui nasciturus est
9 exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit
rursum angelus Domini uxori eius sedenti in agro Manue autem maritus eius non
erat cum ea quae cum vidisset angelum
10 festinavit et cucurrit ad virum suum
nuntiavitque ei dicens ecce apparuit mihi vir quem ante videram
11 qui surrexit et secutus est uxorem suam
veniensque ad virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit ego
sum
12 cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit
expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit
13 dixitque angelus Domini ad Manue ab
omnibus quae locutus sum uxori tuae abstineat se
14 et quicquid ex vinea nascitur non comedat
vinum et siceram non bibat nullo vescatur inmundo et quod ei praecepi impleat
atque custodiat
15 dixitque Manue ad angelum Domini obsecro
te ut adquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de capris
16 cui respondit angelus si me cogis non
comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et
nesciebat Manue quod angelus Dei esset
17 dixitque ad eum quod est tibi nomen ut si
sermo tuus fuerit expletus honoremus te
18 cui ille respondit cur quaeris nomen meum
quod est mirabile
19 tulit itaque Manue hedum de capris et
libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem
et uxor eius intuebantur
20 cumque ascenderet flamma altaris in
caelum angelus Domini in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et
uxor eius proni ceciderunt in terram
21 et ultra non eis apparuit angelus Domini
statimque intellexit Manue angelum esse Domini
22 et dixit ad uxorem suam morte moriemur
quia vidimus Deum
23 cui respondit mulier si Dominus nos
vellet occidere de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec
ostendisset nobis haec omnia neque ea quae sunt ventura dixisset
24 peperit itaque filium et vocavit nomen eius
Samson crevitque puer et benedixit ei Dominus
25 coepitque spiritus Domini esse cum eo in
castris Dan inter Saraa et Esthaol
|