16.
1 abiit
quoque in Gazam et vidit ibi meretricem mulierem ingressusque est ad eam
2 quod cum audissent Philisthim et percrebruisset
apud eos intrasse urbem Samson circumdederunt eum positis in porta civitatis
custodibus et ibi tota nocte cum silentio praestolantes ut facto mane exeuntem
occiderent
3 dormivit autem Samson usque ad noctis
medium et inde consurgens adprehendit ambas portae fores cum postibus suis et
sera inpositasque umeris portavit ad verticem montis qui respicit Hebron
4 post haec amavit mulierem quae habitabat
in valle Sorech et vocabatur Dalila
5 veneruntque ad eam principes
Philisthinorum atque dixerunt decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat
fortitudinem et quomodo eum superare valeamus et vinctum adfligere quod si
feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos
6 locuta est ergo Dalila ad Samson dic mihi
obsecro in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere
nequeas
7 cui respondit Samson si septem nervicis
funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero infirmus ero ut ceteri
homines
8 adtuleruntque ad eam satrapae
Philisthinorum septem funes ut dixerat quibus vinxit eum
9 latentibus apud se insidiis et in
cubiculo finem rei expectantibus clamavitque ad eum Philisthim super te Samson
qui rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppae tortum putamine cum
odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo eius
10 dixitque ad eum Dalila ecce inlusisti mihi et
falsum locutus es saltim nunc indica quo ligari debeas
11 cui ille respondit si ligatus fuero novis funibus
qui numquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum similis
12 quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit
Philisthim super te Samson in cubiculo insidiis praeparatis qui ita rupit
vincula quasi fila telarum
13 dixitque Dalila rursum ad eum usquequo decipis me
et falsum loqueris ostende quo vinciri debeas si inquit septem crines capitis
mei cum licio plexueris et clavum his circumligatum terrae fixeris infirmus ero
14 quod cum fecisset Dalila dixit ad eum Philisthim super
te Samson qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio
15 dixitque ad eum Dalila quomodo dicis quod ames me
cum animus tuus non sit mecum per tres vices mentitus es mihi et noluisti
dicere in quo sit tua maxima fortitudo
16 cumque molesta ei esset et per multos dies
iugiter adhereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima eius et ad
mortem usque lassata est
17 tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam ferrum
numquam ascendit super caput meum quia nazareus id est consecratus Deo sum de
utero matris meae si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et
deficiam eroque ut ceteri homines
18 videns illa quod confessus ei esset omnem animum
suum misit ad principes Philisthinorum atque mandavit ascendite adhuc semel
quia nunc mihi aperuit cor suum qui ascenderunt adsumpta pecunia quam
promiserant
19 at illa dormire eum fecit super genua sua et in
sinu suo reclinare caput vocavitque tonsorem et rasit septem crines eius et
coepit abicere eum et a se repellere statim enim ab eo fortitudo discessit
20 dixitque Philisthim super te Samson qui de somno
consurgens dixit in animo suo egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens
quod Dominus recessisset ab eo
21 quem cum adprehendissent Philisthim statim
eruerunt oculos eius et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere
molere fecerunt
22 iamque capilli eius renasci coeperant
23 et principes Philisthinorum convenerunt in unum
ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes tradidit
deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras
24 quod etiam populus videns laudabat deum suum
eademque dicebat tradidit deus noster in manus nostras adversarium qui delevit
terram nostram et occidit plurimos
25 laetantesque per convivia sumptis iam epulis
praeceperunt ut vocaretur Samson et ante eos luderet qui adductus de carcere
ludebat ante eos feceruntque eum stare inter duas columnas
26 qui dixit puero regenti gressus suos dimitte me
ut tangam columnas quibus omnis inminet domus ut recliner super eas et paululum
requiescam
27 domus autem plena erat virorum ac mulierum et
erant ibi omnes principes Philisthinorum ac de tecto et solario circiter tria
milia utriusque sexus spectabant ludentem Samson
28 at ille invocato Domino ait Domine Deus memento
mei et redde nunc mihi pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me de
hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam
29 et adprehendens ambas columnas quibus innitebatur
domus alteramque earum dextera et alteram leva tenens
30 ait moriatur anima mea cum Philisthim
concussisque fortiter columnis cecidit domus super omnes principes et ceteram
multitudinem quae ibi erat multoque plures interfecit moriens quam ante vivus
occiderat
31 descendentes autem fratres eius et universa
cognatio tulerunt corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in
sepulchro patris Manue iudicavitque Israhel viginti annis
|