18.
1 in diebus illis non erat rex in Israhel et tribus
Dan quaerebat possessionem sibi ut habitaret in ea usque ad illum enim diem
inter ceteras tribus sortem non acceperat
2 miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae
quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et
diligenter inspicerent dixeruntque eis ite et considerate terram qui cum pergentes
venissent in montem Ephraim et intrassent domum Micha requieverunt ibi
3 et agnoscentes vocem adulescentis Levitae
utentesque illius diversorio dixerunt ad eum quis te huc adduxit quid hic agis
quam ob causam huc venire voluisti
4 qui respondit eis haec et haec praestitit
mihi Michas et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos
5 rogaveruntque eum ut consuleret Dominum
et scire possent an prospero itinere pergerent et res haberet effectum
6 qui respondit eis ite cum pace Dominus
respicit viam vestram et iter quo pergitis
7 euntes itaque quinque viri venerunt Lais
videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore iuxta Sidoniorum
consuetudinem securum et quietum nullo eis penitus resistente magnarumque opum
et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum
8 reversique ad fratres suos in Saraa et
Esthaol et quid egissent sciscitantibus responderunt
9 surgite et ascendamus ad eos vidimus enim
terram valde opulentam et uberem nolite neglegere nolite cessare eamus et
possideamus eam nullus erit labor
10 intrabimus ad securos in regionem
latissimam tradetque nobis Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum
quae gignuntur in terra
11 profecti igitur sunt de cognatione Dan id
est de Saraa et Esthaol sescenti viri accincti armis bellicis
12 ascendentesque manserunt in Cariathiarim
Iudae qui locus ex eo tempore castrorum Dan nomen accepit et est post tergum
Cariathiarim
13 inde transierunt in montem Ephraim cumque
venissent ad domum Micha
14 dixerunt quinque viri qui prius missi
fuerant ad considerandam terram Lais ceteris fratribus suis nostis quod in
domibus istis sit ephod et therafin et sculptile atque conflatile videte quid
vobis placeat
15 et cum paululum declinassent ingressi
sunt domum adulescentis Levitae qui erat in domo Micha salutaveruntque eum
verbis pacificis
16 sescenti autem viri ita ut erant armati stabant
ante ostium
17 at illi qui ingressi fuerant domum
iuvenis sculptile et ephod et therafin atque conflatile tollere nitebantur et
sacerdos stabat ante ostium sescentis viris fortissimis haut procul
expectantibus
18 tulerunt igitur qui intraverant sculptile
ephod et idola atque conflatile quibus dixit sacerdos quid facitis
19 cui responderunt tace et pone digitum
super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi
melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in
Israhel
20 quod cum audisset adquievit sermonibus
eorum et tulit ephod et idola ac sculptile et cum eis profectus est
21 qui cum pergerent et ante se ire
fecissent parvulos et iumenta et omne quod erat pretiosum
22 iamque a domo Michae essent procul viri
qui habitabant in aedibus Michae conclamantes secuti sunt
23 et post tergum clamare coeperunt qui cum
respexissent dixerunt ad Micham quid tibi vis cur clamas
24 qui respondit deos meos quos mihi feci
tulistis et sacerdotem et omnia quae habeo et dicitis quid tibi est
25 dixeruntque ei filii Dan cave ne ultra
loquaris ad nos et veniant ad te viri animo concitati et ipse cum omni domo tua
pereas
26 et sic coepto itinere perrexerunt videns
autem Micha quod fortiores se essent reversus est in domum suam
27 sescenti autem viri tulerunt sacerdotem
et quae supra diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum
et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt
28 nullo penitus ferente praesidium eo quod
procul habitarent a Sidone et cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac
negotii erat autem civitas sita in regione Roob quam rursum extruentes
habitaverunt in ea
29 vocato nomine civitatis Dan iuxta
vocabulum patris sui quem genuerat Israhel quae prius Lais dicebatur
30 posueruntque sibi sculptile et Ionathan
filium Gersan filii Mosi ac filios eius sacerdotes in tribu Dan usque ad diem
captivitatis suae
31 mansitque apud eos idolum Michae omni tempore quo
fuit domus Dei in Silo in diebus illis non erat rex in Israhel
|