3.
1 postquam
autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quaeram tibi requiem et
providebo ut bene sit tibi
2 Booz iste cuius puellis in agro iuncta es
propinquus est noster et hac nocte aream hordei ventilat
3 lava igitur et unguere et induere cultioribus vestimentis
ac descende in aream non te videat homo donec esum potumque finierit
4 quando autem ierit ad dormiendum nota locum in quo
dormiat veniesque et discoperies pallium quo operitur a parte pedum et proicies
te et ibi iacebis ipse autem dicet tibi quid agere debeas
5 quae respondit quicquid praeceperis faciam
6 descenditque in aream et fecit omnia quae sibi
imperaverat socrus
7 cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset
hilarior issetque ad dormiendum iuxta acervum manipulorum venit abscondite et
discoperto a pedibus eius pallio se proiecit
8 et ecce nocte iam media expavit homo et
conturbatus est viditque mulierem iacentem ad pedes suos
9 et ait illi quae es illaque respondit ego sum Ruth
ancilla tua expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es
10 et ille benedicta inquit es Domino filia et
priorem misericordiam posteriore superasti quia non es secuta iuvenes pauperes
sive divites
11 noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi
faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meae
mulierem te esse virtutis
12 nec abnuo me propinquum sed est alius me propinquior
13 quiesce hac nocte et facto mane si te
voluerit propinquitatis iure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit
ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque mane
14 dormivit itaque ad pedes eius usque ad
noctis abscessum surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo et dixit
Booz cave ne quis noverit quod huc veneris
15 et rursum expande inquit palliolum tuum
quo operiris et tene utraque manu qua extendente et tenente mensus est sex
modios hordei et posuit super eam quae portans ingressa est civitatem
16 et venit ad socrum suam quae dixit ei
quid egisti filia narravitque ei omnia quae sibi fecisset homo
17 et ait ecce sex modios hordei dedit mihi
et ait nolo vacuam te reverti ad socrum tuam
18 dixitque Noemi expecta filia donec
videamus quem res exitum habeat neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod
locutus est
|