6.
1 fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum
septem mensibus
2 et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos
dicentes quid faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in
locum suum qui dixerunt
3 si remittitis arcam Dei Israhel nolite dimittere
eam vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et
scietis quare non recedat manus eius a vobis
4 qui dixerunt quid est quod pro delicto reddere
debeamus ei responderuntque illi
5 iuxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos
aureos facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et
satrapis vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines
murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo Israhel gloriam si forte relevet
manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra
6 quare gravatis corda vestra sicut adgravavit
Aegyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et
abierunt
7 nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum
et duas vaccas fetas quibus non est inpositum iugum iungite in plaustro et
recludite vitulos earum domi
8 tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et
vasa aurea quae exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad latus eius et
dimittite eam ut vadat
9 et aspicietis et si quidem per viam finium suorum
ascenderit contra Bethsames ipse fecit nobis malum hoc grande sin autem minime
sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu accidit
10 fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas
vaccas quae lactabant vitulos iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum
concluserunt domi
11 et posuerunt arcam Dei super plaustrum et
capsellam quae habebat mures aureos et similitudinem anorum
12 ibant autem in directum vaccae per viam
quae ducit Bethsames et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non
declinabant neque ad dextram neque ad sinistram sed et satrapae Philisthinorum
sequebantur usque ad terminos Bethsames
13 porro Bethsamitae metebant triticum in
valle et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent
14 et plaustrum venit in agrum Iosue
Bethsamitae et stetit ibi erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna
plaustri vaccasque inposuerunt super ea holocaustum Domino
15 Levitae autem deposuerunt arcam Dei et
capsellam quae erat iuxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super
lapidem grandem viri autem bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt
victimas in die illa Domino
16 et quinque satrapae Philisthinorum
viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa
17 hii sunt autem ani aurei quos reddiderunt
Philisthim pro delicto Domino Azotus unum Gaza unum Ascalon unum Geth unum
Accaron unum
18 et mures aureos secundum numerum urbium
Philisthim quinque provinciarum ab urbe murata usque ad villam quae erat absque
muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini quae erat usque
in illa die in agro Iosue Bethsamitis
19 percussit autem de viris bethsamitibus eo
quod vidissent arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et
quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem
plaga magna
20 et dixerunt viri bethsamitae quis poterit
stare in conspectu Domini Dei sancti huius et ad quem ascendet a nobis
21 miseruntque nuntios ad habitatores
Cariathiarim dicentes reduxerunt Philisthim arcam Domini descendite et ducite
eam ad vos
|