8.
1 factum est autem cum senuisset Samuhel
posuit filios suos iudices Israhel
2 fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen
secundi Abia iudicum in Bersabee
3 et non ambulaverunt filii illius in viis
eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt
iudicium
4 congregati ergo universi maiores natu Israhel
venerunt ad Samuhel in Ramatha
5 dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii
tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut
universae habent nationes
6 displicuitque sermo in oculis Samuhelis
eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum
7 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem
populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem
super eos
8 iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die
qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et
servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi
9 nunc ergo audi vocem eorum verumtamen
contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos
10 dixit itaque Samuhel omnia verba Domini
ad populum qui petierat a se regem
11 et ait hoc erit ius regis qui imperaturus
est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi
equites et praecursores quadrigarum suarum
12 et constituet sibi tribunos et
centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et
curruum suorum
13 filias quoque vestras faciet sibi
unguentarias et focarias et panificas
14 agros quoque vestros et vineas et oliveta
optima tollet et dabit servis suis
15 sed et segetes vestras et vinearum
reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis
16 servos etiam vestros et ancillas et
iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo
17 greges vestros addecimabit vosque
eritis ei servi
18 et clamabitis in die illa a facie regis
vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa
19 noluit autem populus audire vocem Samuhel
sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos
20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes
et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro
nobis
21 et audivit Samuhel omnia verba populi et
locutus est ea in auribus Domini
22 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem
eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat
unusquisque in civitatem suam
|