9.
1 et erat vir de Beniamin nomine Cis filius
Abihel filii Seror filii Bechoreth filii Afia filii viri Iemini fortis robore
2 et erat ei filius vocabulo Saul electus
et bonus et non erat vir de filiis Israhel melior illo ab umero et sursum
eminebat super omnem populum
3 perierant autem asinae Cis patris Saul et
dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et
quaere asinas qui cum transissent per montem Ephraim
4 et per terram Salisa et non invenissent
transierunt etiam per terram Salim et non erant sed et per terram Iemini et
minime reppererunt
5 cum autem venissent in terram Suph dixit
Saul ad puerum suum qui erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater
meus asinas et sollicitus sit pro nobis
6 qui ait ei ecce est vir Dei in civitate
hac vir nobilis omne quod loquitur absque ambiguitate venit nunc ergo eamus
illuc si forte indicet nobis de via nostra propter quam venimus
7 dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus
quid feremus ad virum panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non
habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud
8 rursum puer respondit Sauli et ait ecce
inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti demus homini Dei ut
indicet nobis viam nostram
9 olim in Israhel sic loquebatur
unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta
dicitur hodie vocabatur olim videns
10 et dixit Saul ad puerum suum optimus sermo
tuus veni eamus et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei
11 cumque ascenderent clivum civitatis
invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam et dixerunt eis num hic est
videns
12 quae respondentes dixerunt illis hic est
ecce ante te festina nunc hodie enim venit in civitate quia sacrificium est
hodie populo in excelso
13 ingredientes urbem statim invenietis eum
antequam ascendat excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec
ille veniat quia ipse benedicit hostiae et deinceps comedunt qui vocati sunt
nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum
14 et ascenderunt in civitatem cumque illi
ambularent in medio urbis apparuit Samuhel egrediens obviam eis ut ascenderet
in excelsum
15 Dominus autem revelaverat auriculam
Samuhel ante unam diem quam veniret Saul dicens
16 hac ipsa quae nunc est hora cras mittam
ad te virum de terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israhel et
salvabit populum meum de manu Philisthinorum quia respexi populum meum venit
enim clamor eorum ad me
17 cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus
ait ei ecce vir quem dixeram tibi iste dominabitur populo meo
18 accessit autem Saul ad Samuhelem in medio
portae et ait indica oro mihi ubi est domus videntis
19 et respondit Samuhel Sauli dicens ego sum
videns ascende ante me in excelsum ut comedatis mecum hodie et dimittam te mane
et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi
20 et de asinis quas perdidisti nudius
tertius ne sollicitus sis quia inventae sunt et cuius erunt optima quaeque
Israhel nonne tibi et omni domui patris tui
21 respondens autem Saul ait numquid non
filius Iemini ego sum de minima tribu Israhel et cognatio mea novissima inter
omnes familias de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem istum
22 adsumens itaque Samuhel Saulem et puerum
eius introduxit eos in triclinium et dedit eis locum in capite eorum qui
fuerant invitati erant enim quasi triginta viri
23 dixitque Samuhel coco da partem quam dedi
tibi et praecepi ut reponeres seorsum apud te
24 levavit autem cocus armum et posuit ante
Saul dixitque Samuhel ecce quod remansit pone ante te et comede quia de
industria servatum est tibi quando populum vocavi et comedit Saul cum Samuhel
in die illa
25 et descenderunt de excelso in oppidum et
locutus est cum Saul in solario
26 cumque mane surrexissent et iam
dilucesceret vocavit Samuhel Saul in solarium dicens surge ut dimittam te et
surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel
27 cumque descenderent in extrema parte
civitatis Samuhel dixit ad Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem
subsiste paulisper ut indicem tibi verbum Domini
|