11.
1 ascendit autem Naas Ammonites et pugnare
coepit adversus Iabesgalaad dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas habeto nos
foederatos et serviemus tibi
2 et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc
feriam vobiscum foedus ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos
obprobrium in universo Israhel
3 et dixerunt ad eum seniores Iabes concede
nobis septem dies ut mittamus nuntios in universos terminos Israhel et si non
fuerit qui defendat nos egrediemur ad te
4 venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et
locuti sunt verba audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit
5 et ecce Saul veniebat sequens boves de
agro et ait quid habet populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum
Iabes
6 et insilivit spiritus Domini in Saul cum
audisset verba haec et iratus est furor eius nimis
7 et adsumens utrumque bovem concidit in
frusta misitque in omnes terminos Israhel per manum nuntiorum dicens quicumque
non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus eius invasit
ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus
8 et recensuit eos in Bezec fueruntque
filiorum Israhel trecenta milia virorum autem Iuda triginta milia
9 et dixerunt nuntiis qui venerant sic
dicetis viris qui sunt in Iabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol
venerunt ergo nuntii et adnuntiaverunt viris Iabes qui laetati sunt
10 et dixerunt mane exibimus ad vos et
facietis nobis omne quod placuerit vobis
11 et factum est cum venisset dies crastinus
constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia
matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi
sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter
12 et ait populus ad Samuhel quis est iste
qui dixit Saul non regnabit super nos date viros et interficiemus eos
13 et ait Saul non occidetur quisquam in die
hac quia hodie fecit Dominus salutem in Israhel
14 dixit autem Samuhel ad populum venite et
eamus in Galgala et innovemus ibi regnum
15 et perrexit omnis populus in Galgala et
fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas
pacificas coram Domino et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israhel nimis
|