7.
1 dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis
domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac
2 ex omnibus animantibus mundis tolle
septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo
masculum et feminam
3 sed et de volatilibus caeli septena
septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae
4 adhuc enim et post dies septem ego pluam
super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem
substantiam quam feci de superficie terrae
5 fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus
6 eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae
inundaverunt super terram
7 et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et
uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii
8 de animantibus quoque mundis et inmundis
et de volucribus et ex omni quod movetur super terram
9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam
masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe
10 cumque transissent septem dies aquae
diluvii inundaverunt super terram
11 anno sescentesimo vitae Noe mense secundo
septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae
caeli apertae sunt
12 et facta est pluvia super terram
quadraginta diebus et quadraginta noctibus
13 in articulo diei illius ingressus est Noe
et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum
eis in arcam
14 ipsi et omne animal secundum genus suum
universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere
suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres
15 ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex
omni carne in qua erat spiritus vitae
16 et quae ingressa sunt masculus et femina
ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de
foris
17 factumque est diluvium quadraginta diebus
super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra
18 vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in
superficie terrae porro arca ferebatur super aquas
19 et aquae praevaluerunt nimis super terram
opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo
20 quindecim cubitis altior fuit aqua super
montes quos operuerat
21 consumptaque est omnis caro quae
movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae
reptant super terram universi homines
22 et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra
mortua sunt
23 et delevit omnem substantiam quae erat super
terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt
de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca
24 obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta
diebus
|