20.
1 fugit autem David de Nahioth quae erat in
Rama veniensque locutus est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et
quod peccatum meum in patrem tuum quia quaerit animam meam
2 qui dixit ei absit non morieris neque
enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi
hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud
3 et iuravit rursum David et ille ait scit
profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc
Ionathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia uno
tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur
4 et ait Ionathan ad David quodcumque
dixerit mihi anima tua faciam tibi
5 dixit autem David ad Ionathan ecce
kalendae sunt crastino et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum
dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae
6 si requisierit me pater tuus respondebis
ei rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimae
sollemnes ibi sunt universis contribulibus eius
7 si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit
iratus scito quia conpleta est malitia eius
8 fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus
Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas
tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me
9 et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri
potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non
adnuntiem tibi
10 responditque David ad Ionathan quis nuntiabit mihi
si quid forte responderit tibi pater tuus dure
11 et ait Ionathan ad David veni egrediamur in agrum
cumque exissent ambo in agrum
12 ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel si investigavero
sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David
et non statim misero ad te et notum tibi fecero
13 haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat si
autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et
dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo
14 et si vixero facies mihi misericordiam Domini si
vero mortuus fuero
15 non auferas misericordiam tuam a domo mea usque
in sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra
16 pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David et
requisivit Dominus de manu inimicorum David
17 et addidit Ionathan deierare David eo quod
diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum
18 dixitque ad eum Ionathan cras
kalendae sunt et requireris
19 requiretur enim sessio tua usque
perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua
operari licet et sedebis iuxta lapidem cui est nomen Ezel
20 et ego tres sagittas mittam iuxta
eum et iaciam quasi exercens me ad signum
21 mittam quoque et puerum dicens ei vade et
adfer mihi sagittas
22 si dixero puero ecce sagittae intra te
sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus
si autem sic locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade quia dimisit
te Dominus
23 de verbo autem quod locuti fuimus ego et
tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum
24 absconditus est ergo David in agro et
venerunt kalendae et sedit rex ad comedendum panem
25 cumque sedisset rex super cathedram suam
secundum consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et sedit
Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David
26 et non est locutus Saul quicquam in die
illa cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus
27 cumque inluxisset dies secunda post
kalendas rursum vacuus apparuit locus David dixitque Saul ad Ionathan filium
suum cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum
28 et respondit Ionathan Sauli rogavit me
obnixe ut iret in Bethleem
29 et ait dimitte me quoniam sacrificium
sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si
inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam
non venit ad mensam regis
30 iratus autem Saul adversus Ionathan dixit
ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai
in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae
31 omnibus enim diebus quibus filius Isai
vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc mitte
et adduc eum ad me quia filius mortis est
32 respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait
quare moritur quid fecit
33 et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et
intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David
34 surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et
non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David
eo quod confudisset eum pater suus
35 cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum
iuxta placitum David et puer parvulus cum eo
36 et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas
quas ego iacio cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum
37 venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat
Ionathan et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta
porro ultra te
38 clamavitque Ionathan post tergum pueri festina
velociter ne steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad
dominum suum
39 et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo
enim Ionathan et David rem noverant
40 dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei
vade defer in civitatem
41 cumque abisset puer surrexit David de loco qui
vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes
alterutrum fleverunt pariter David autem amplius
42 dixit ergo Ionathan ad David vade in pace
quaecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te
et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum
43 et surrexit et abiit sed et Ionathan
ingressus est civitatem
|