26.
1 et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa
dicentes ecce David absconditus est in colle Achilae quae est ex adverso
solitudinis
2 et surrexit Saul et descendit in desertum
Ziph et cum eo tria milia virorum de electis Israhel ut quaereret David in
deserto Ziph
3 et castrametatus est Saul in Gabaa
Achilae quae erat ex adverso solitudinis in via David autem habitabat in
deserto videns autem quod venisset Saul post se in desertum
4 misit exploratores et didicit quod
venisset certissime
5 et surrexit David et venit ad locum ubi
erat Saul cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner
princeps militiae eius Saulem dormientem in tentorio et reliquum vulgus per
circuitum eius
6 ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai
filium Sarviae fratrem Ioab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra
dixitque Abisai ego descendam tecum
7 venerunt ergo David et Abisai ad populum
nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio et hastam fixam in
terra ad caput eius Abner autem et populum dormientes in circuitu eius
8 dixitque Abisai ad David conclusit Deus
hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel
et secundo opus non erit
9 et dixit David ad Abisai ne interficias
eum quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit
10 et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus
percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut in proelium descendens
perierit
11 propitius mihi sit Dominus ne extendam
manum meam in christum Domini nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius
et scyphum aquae et abeamus
12 tulit ergo David hastam et scyphum aquae
qui erat ad caput Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et
intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super
eos
13 cumque transisset David ex adverso et
stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos
14 clamavit David ad populum et ad Abner
filium Ner dicens nonne respondebis Abner et respondens Abner ait quis es tu
qui clamas et inquietas regem
15 et ait David ad Abner numquid non vir tu
es et quis alius similis tui in Israhel quare ergo non custodisti dominum tuum
regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum
16 non est bonum hoc quod fecisti vivit
Dominus quoniam filii mortis estis vos qui non custodistis dominum vestrum
christum Domini nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae qui
erat ad caput eius
17 cognovit autem Saul vocem David et dixit
num vox tua est haec fili mi David et David vox mea domine mi rex
18 et ait quam ob causam dominus meus
persequitur servum suum quid feci aut quod est in manu mea malum
19 nunc ergo audi oro domine mi rex verba
servi tui si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem filii
hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non
habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis
20 et nunc non effundatur sanguis meus in
terra coram Domino quia egressus est rex Israhel ut quaerat pulicem unum sicut
persequitur perdix in montibus
21 et ait Saul peccavi revertere fili mi
David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea
in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis
22 et respondens David ait ecce hasta regis
transeat unus de pueris et tollat eam
23 Dominus autem retribuet unicuique secundum
iustitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui
levare manum meam in christum Domini
24 et sicuti magnificata est anima tua hodie
in oculis meis sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de
omni angustia
25 ait ergo Saul ad David benedictus tu fili
mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam
suam et Saul reversus est in locum suum
|