27.
1 et ait David in corde suo aliquando
incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra
Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus
Israhel fugiam ergo manus eius
2 et surrexit David et abiit ipse et
sescenti viri cum eo ad Achis filium Mahoc regem Geth
3 et habitavit David cum Achis in Geth ipse
et viri eius vir et domus eius David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites
et Abigail uxor Nabal Carmeli
4 et nuntiatum est Saul quod fugisset David
in Geth et non addidit ultra ut quaereret eum
5 dixit autem David ad Achis si inveni
gratiam in oculis tuis detur mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem
ibi cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum
6 dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg
propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda usque in diem hanc
7 fuit autem numerus dierum quibus
habitavit David in regione Philisthinorum quattuor mensuum
8 et ascendit David et viri eius et agebant
praedas de Gesuri et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in
terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Aegypti
9 et percutiebat David omnem terram nec
relinquebat viventem virum et mulierem tollensque oves et boves et asinos et
camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis
10 dicebat autem ei Achis in quem inruisti
hodie respondebatque David contra meridiem Iudae et contra meridiem Hiramel et
contra meridiem Ceni
11 virum et mulierem non vivificabat David
nec adducebat in Geth dicens ne forte loquantur adversum nos haec fecit David
et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione
Philisthinorum
12 credidit ergo Achis David dicens multa
mala operatus est contra populum suum Israhel erit igitur mihi servus
sempiternus
|