5.
1 et venerunt universae tribus Israhel ad
David in Hebron dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus
2 sed et heri et nudius tertius cum esset
Saul rex super nos tu eras educens et reducens Israhel dixit autem Dominus ad
te tu pasces populum meum Israhel et tu eris dux super Israhel
3 venerunt quoque et senes de Israhel ad
regem in Hebron et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino
unxeruntque David in regem super Israhel
4 filius triginta annorum erat David cum regnare
coepisset et quadraginta annis regnavit
5 in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex
mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israhel
et Iudam
6 et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem
ad Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non ingredieris
huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non ingredietur David huc
7 cepit autem David arcem Sion haec est
civitas David
8 proposuerat enim in die illa praemium qui
percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos
odientes animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non
intrabunt templum
9 habitavit autem David in arce et vocavit
eam civitatem David et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus
10 et ingrediebatur proficiens atque
succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo
11 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad
David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes
et aedificaverunt domum David
12 et cognovit David quoniam confirmasset
eum Dominus regem super Israhel et quoniam exaltasset regnum eius super populum
suum Israhel
13 accepit ergo adhuc concubinas et uxores
de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et
filiae
14 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in
Hierusalem Samua et Sobab et Nathan et Salomon
15 et Ibaar et Helisua et Nepheg
16 et Iafia et Helisama et Helida et
Helifeleth
17 audierunt vero Philisthim quod unxissent
David regem super Israhel et ascenderunt universi ut quaererent David quod cum
audisset David descendit in praesidium
18 Philisthim autem venientes diffusi sunt
in valle Raphaim
19 et consuluit David Dominum dicens si
ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende
quia tradens dabo Philisthim in manu tua
20 venit ergo David in Baalpharasim et
percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut
dividuntur aquae propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
21 et reliquerunt ibi sculptilia sua quae
tulit David et viri eius
22 et addiderunt adhuc Philisthim ut
ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim
23 consuluit autem David Dominum qui
respondit non ascendas sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso
pirorum
24 et cum audieris sonitum gradientis in
cacumine pirorum tunc inibis proelium quia tunc egredietur Dominus ante faciem
tuam ut percutiat castra Philisthim
25 fecit itaque David sicut ei praeceperat
Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer
|