8.
1 factum est autem post haec percussit David
Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim
2 et percussit Moab et mensus est eos funiculo
coaequans terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad
vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo
3 et percussit David Adadezer filium Roob
regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten
4 et captis David ex parte eius mille
septingentis equitibus et viginti milibus peditum subnervavit omnes iugales
curruum dereliquit autem ex eis centum currus
5 venit quoque Syria Damasci ut praesidium
ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum
6 et posuit David praesidium in Syria
Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in
omnibus ad quaecumque profectus est
7 et tulit David arma aurea quae habebant
servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem
8 et de Bete et de Beroth civitatibus
Adadezer tulit rex David aes multum nimis
9 audivit autem Thou rex Emath quod percussisset
David omne robur Adadezer
10 et misit Thou Ioram filium suum ad regem
David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset
Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius
erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea
11 quae et ipsa sanctificavit rex David
Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas
subegerat
12 de Syria et Moab et filiis Ammon et
Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba
13 fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur
capta Syria in valle Salinarum caesis duodecim milibus
14 et posuit in Idumea custodes statuitque
praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus
David in omnibus ad quaecumque profectus est
15 et regnavit David super omnem Israhel
faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo
16 Ioab autem filius Sarviae erat super
exercitum porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis
17 et Sadoc filius Achitob et Ahimelech
filius Abiathar sacerdotes et Saraias scriba
18 Banaias autem filius Ioiada super
Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes erant
|