13.
1 factum est autem post haec ut Absalom filii
David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David
2 et deperiret eam valde ita ut aegrotaret
propter amorem eius quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam
inhoneste ageret cum ea
3 erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab
filius Semaa fratris David vir prudens valde
4 qui dixit ad eum quare sic adtenuaris
macie fili regis per singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon
Thamar sororem Absalom fratris mei amo
5 cui respondit Ionadab cuba super lectulum
tuum et languorem simula cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat
oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu
eius
6 accubuit itaque Amnon et quasi aegrotare
coepit cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat obsecro
Thamar soror mea ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas et cibum capiam
de manu eius
7 misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in
domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum
8 venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille
autem iacebat quae tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis eius
coxit sorbitiunculas
9 tollensque quod coxerat effudit et posuit
coram eo et noluit comedere dixitque Amnon eicite universos a me cumque
eiecissent omnes
10 dixit Amnon ad Thamar infer cibum in
conclave ut vescar de manu tua tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et
intulit ad Amnon fratrem suum in conclave
11 cumque obtulisset ei cibum adprehendit
eam et ait veni cuba mecum soror mea
12 quae respondit ei noli frater mi noli
opprimere me neque enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc
13 et ego enim ferre non potero obprobrium
meum et tu eris quasi unus de insipientibus in Israhel quin potius loquere ad
regem et non negabit me tibi
14 noluit autem adquiescere precibus eius
sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa
15 et exosam eam habuit Amnon magno odio
nimis ita ut maius esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque
ei Amnon surge vade
16 quae respondit ei maius est hoc malum
quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit audire
eam
17 sed vocato puero qui ministrabat ei dixit
eice hanc a me foras et claude ostium post eam
18 quae induta erat talari tunica huiuscemodi
enim filiae regis virgines vestibus utebantur eiecit itaque eam minister illius
foras clausitque fores post eam
19 quae aspergens cinerem capiti suo scissa talari
tunica inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans
20 dixit autem ei Absalom frater suus num
Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque
adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom
fratris sui
21 cum autem audisset rex David verba haec
contristatus est valde
22 porro non est locutus Absalom ad Amnon
nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem
suam
23 factum est autem post tempus biennii ut
tonderentur oves Absalom in Baalasor quae est iuxta Ephraim et vocavit Absalom
omnes filios regis
24 venitque ad regem et ait ad eum ecce
tondentur oves servi tui veniat oro rex cum servis suis ad servum suum
25 dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli
rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire
benedixit ei
26 et ait Absalom si non vis venire veniat
obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse
ut vadat tecum
27 coegit itaque eum Absalom et dimisit cum
eo Amnon et universos filios regis
28 praeceperat autem Absalom pueris suis
dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum
et interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis roboramini et
estote viri fortes
29 fecerunt ergo pueri Absalom adversum
Amnon sicut praeceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt
singuli mulas suas et fugerunt
30 cumque adhuc pergerent in itinere fama
praevenit ad David dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit
ex eis saltem unus
31 surrexit itaque rex et scidit vestimenta
sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui adsistebant ei sciderunt
vestimenta sua
32 respondens autem Ionadab filius Samaa
fratris David dixit ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis
occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die
qua oppressit Thamar sororem eius
33 nunc ergo ne ponat dominus meus rex super
cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus
mortuus est
34 fugit autem Absalom et levavit puer
speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter
devium ex latere montis
35 dixit autem Ionadab ad regem ecce filii
regis adsunt iuxta verbum servi tui sic factum est
36 cumque cessasset loqui apparuerunt et
filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes
servi eius fleverunt ploratu magno nimis
37 porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai
filium Amiur regem Gessur luxit ergo David filium suum cunctis diebus
38 Absalom autem cum fugisset et venisset in
Gessur fuit ibi tribus annis
39 cessavitque David rex persequi Absalom eo
quod consolatus esset super Amnon interitu
|