5.
1 misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad
Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus
fuerat Hiram David omni tempore
2 misit autem et Salomon ad Hiram
dicens
3 tu scis voluntatem David patris mei
et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella
inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius
4 nunc autem requiem dedit Deus meus mihi
per circuitum non est Satan neque occursus malus
5 quam ob rem cogito aedificare templum
nomini Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens filius
tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse aedificabit domum nomini meo
6 praecipe igitur ut praecidant mihi cedros
de Libano et servi mei sint cum servis tuis mercedem autem servorum tuorum dabo
tibi quamcumque praeceperis scis enim quoniam non est in populo meo vir qui
noverit ligna caedere sicut Sidonii
7 cum ergo audisset Hiram verba Salomonis
laetatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium
sapientissimum super populum hunc plurimum
8 et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi
quaecumque mandasti mihi ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et
abiegnis
9 servi mei deponent ea de Libano ad mare
et ego conponam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi
et adplicabo ea ibi et tu tolles ea praebebisque necessaria mihi ut detur cibus
domui meae
10 itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina
et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius
11 Salomon autem praebebat Hiram viginti
milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei
haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos
12 dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni
sicut locutus est ei et erat pax inter Hiram et Salomonem et percusserunt
foedus ambo
13 legitque rex Salomon operas de omni
Israhel et erat indictio triginta milia virorum
14 mittebatque eos in Libanum decem milia
per menses singulos vicissim ita ut duobus mensibus essent in domibus suis et
Adoniram erat super huiuscemodi indictione
15 fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum
qui onera portabant et octoginta milia latomorum in monte
16 absque praepositis qui praeerant singulis
operibus numero trium milium et trecentorum praecipientium populo et his qui
faciebant opus
17 praecepitque rex ut tollerent lapides
grandes lapides pretiosos in fundamentum templi et quadrarent eos
18 quos dolaverunt cementarii Salomonis et
cementarii Hiram porro Biblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam
domum
|